Pons Russicus[1][2] est pons rudentum in Eocratea urbe constructus. E paeninsula Nazimov[3] in insulam Russicam[4] (a qua nomen habet) trans fretum Bosporum Orientalem ducit. Ab anno 2008 ad annum 2012 aedificabatur. Distantiam inter pilas habet pontium rudentum maximam; haec 1104 metra est. Longitudo pontis totius 1885,53 metra est.

Pons Russicus

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Russice Русский мост.
  3. Полуостров Назимова.
  4. Остров Русский.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad pontem Russicum spectant.
  • Situs proprius (Russice)