Pomacanthus semicirculatus

Pomacanthus semicirculatus 1.jpg

Classis : Actinopterygii 
Ordo : Perciformes 
Familia : Pomacanthidae 
Genus : Pomacanthus 
Species : P. semicirculatus 
Pomacanthus semicirculatus 
(Cuvier, 1831)  

Pomacanthus semicirculatus est marinus familiae Pomacanthidarum piscis. In oceanis Indico Pacificoque habitat, ubi ad 40 centimetra longus crescit.

Ferus ad 40 cm longus crescit. Principalis adulti color est olivaceus, lineis maculisque caeruleis signatus, facie fusca et flava diluta. Iuvenis est atrolazulinus, lineis albis caeruleisque dilutis.

P. semicirculatus in Mari Rubri, Oceano Indico ante litora Africae Australis Orientalisque, et in Oceano Pacifico occidentali ab Okinava ad Novam Caledoniam habitat, plerumque in scopulis curalii aquarum minus quam 25 m altarum. Algis vescitur.

In commercio aquariorum domesticorum interdum invenitur.

FontesRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • FishBase • INPN France
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Pomacanthum semicirculatum spectant.
  Vide "Pomacanthum semicirculatum" apud Vicispecies.
  Haec stipula ad Perciformes spectat. Amplifica, si potes!