Polyura (< πολύ- 'multum' + οὐρά 'cauda') est genus papilionum subfamiliae Charaxinarum familiae Nymphalidarum. Species in oecozonis Indomalayana et Australasiana endemicae sunt. Sicut Charaxes magna et conspicua, ad tribum Charaxinorum pertinet. Investigationes geneticae nuper probaverunt nonnullas Charaxis species propriores Polyurae esse quam aliis speciebus Charaxis, ac Polyura igitur in Charaxes poni posse.

Polyura narcaeus

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Nymphalidae 
Subfamilia : Charaxinae 
Tribus : Charaxini 
Genus : Polyura 
Billberg, 1820
   
Subdivisiones: Species
Multae; vide commentarium

Genus distribuitur ab India per Asiam Orientalem, Sinas, Indonesiam, Novam Guineam, et Insulas Salomonis ad Philippinas, Novam Caledoniam, Vanuatu, Vitios, et Australiam (Smiles 1982:126).

Index sequens cum ultima generis recognitione morphologica (Smiles 1982) congruit.

Bibliographia

recensere
  • Smiles, Robert L. 1982. Polyura. Bull. Br. Mus. Nat. Hist. 44(3):115–237.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Polyuram spectant.
  Situs scientifici:  • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life