Charaxinae
Charaxinae sunt subfamilia papilionum familiae Nymphalidarum cui sunt circa quadringenti species, zonas tropicas plerumque habitantes, sed nonnullae in temperatas Americae Septentrionalis, Europae, Sinarum, et Australiae australis regiones extenduntur. Maiores variationes inter species fiunt. Exempli gratia, nonnulli sunt magnitudinis mediae et aurantia clara supra, sed cani maculosi infra.[1] Hi colores sub alis folia mortua imitantur cum cessent, quia eorum ala clauduntur.[1] Alis posterioribus sociorum huius subfamiliae margines serratae sunt, paucis exceptis.
Ordo : Lepidoptera
Rhopalocera
Superfamilia : Papilionoidea
Familia : Nymphalidae
Subfamilia : Charaxinae
Doherty, 1886
Adulti, robustissimi, cito volitant, et multi liquida ex cadaveribus, stercore, fructibusque putridis bibere vehementer malunt, potius quam nectar ex floribus.[1] Mares territoria constituunt, atque truncis, ramis, et etiam terrae insident.[1] Ova sunt rotunda et glabra, plerumque apice aliquantulum concavo praedito.
Nonnulla genera huius subfamiliae (praecipue Charaxes, Agrias, et Prepona) sunt collectoribus papilionum gratissima.
Genera
recensereTribus Charaxini Guenée, 1865
Tribus Euxanthini Rydon 1971.[2]
Tribus Pallini Rydon, 1971
Tribus Preponini Rydon 1971.[2]
- Agrias
- Prepona
- Archaeoprepona
- Noreppa
- Anaeomorpha (aliquando in Anaeinis)
Tribus Anaeini
- Anaea
- Coenophlebia
- Consul
- Fountainea
- Hypna
- Memphis (olim in Anaea positus)
- Polygrapha
- Siderone
- Zaretis
Notae
recensereBibliographia
recensere- Daniels, Jaret C. 2003. Butterflies of the Carolinas. Cantabrigiae Minnesotae: Adventure Publications, Inc. ISBN 1591930073.
- Rydon, A. H. B. 1971. The systematics of the Charaxidae (Lepidoptera: Nymphaloidea). Entomologists Record 83:219-233, 283-287, 310-316, 336-341, 384-388, 6 figurae, 4 laminae.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Charaxinas spectant. |
- Index Nymphalidarum Americae Septentrionalis, www.nearctica.com