Polyommatus bellargus
Polyommatus bellargus est papilio familiae Lycaenidarum, in Europa meridiana et media, ad septentriones usque ad Angliam meridianam endemicus.
Ordo : Lepidoptera
Familia : Lycaenidae
Tribus : Polyommatini
Genus : Polyommatus
Species : P. bellargus
Habitatio
recenserePraecipue habitat calidas siccasque terras gramineas et colles floridos solis cretaceis calcareisque praeditos. Larvae Hippocrepite comosa vescuntur.
Descriptio
recensereSuperior maris superficies est clarissima caerulea. Femina est fuscus, nonnullis squamis prope basim, et maculis aurantiis, maculis caeruleis prope margines, circa fimbrias alae posterioris. Superficies inferior est grisea aliquantulum fusca, maculis nigris et aurantiis iuxta margines. Latitudo alarum est 17 mm.
Sunt bini fetus per annum. Hoc insectum ut parva larva hiemat. Adulti a Maio ad Septembrem volare solent.
Species Polyommati coridonis simillima est.
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Commentarius de reditu Polyommati bellargi in Cotswolds, Gloucestershire, apud situm bbc.co.uk
- De specie apud situm butterfly-conservation.org
Vicimedia Communia plura habent quae ad Polyommatum bellargum spectant. |