Chalcidice (nomus Graeciae)

(Redirectum de Polygyrus)

Chalcidice fuit usque ad annum 2010 una e septem praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Macedoniae Mediae, cuius caput erat urbs Polygyrus. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Macedoniam Mediam et ad demos, quorum numerus coagmentatione valde minutus est, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Chalcidicis Unitate" permanet, quae quattuor legatos in consilium regionale mittit, praeterea autem vi politica caret. Territorium peninsulam homonymam continet, Athos mons sive "Mons Sanctus" quadam autonomia utitur.

Situs nomi Chalcidices
Forma demorum Chalcidices
Vide etiam paginam discretivam: Chalcidice (discretiva).

Nexus externi

recensere
 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!