Testa est tegmen quod aliquorum animalium corpus tegit, exempli gratia testudinum, molluscorum, brachiopodorum, vel in biologia hodierna, praesertim organismorum unicellularium.

Conspectus in aperturam testae Cabestanae spengleri.

Testudines

recensere

Testudinis testa ipsa testudo vocari potest, sive celtium, quia e stratibus osseis et corneis constat duas partes quae dividuntur in partes superiorem (carapacem dictam) et inferiorem (plastrum). Carapax e scutis trium generum constat, quae sunt vertebralia (supra), costalia (latere), marginalia (latere ad infra). E testae parte antica, caput et crura anteriora exeunt; parte postica, cauda et crura posteriora; columna vertebralis cum testa parte dorsuali coniungitur.

Mollusca et Brachiopoda

recensere

Testa vel concha horum animalium varios aspectus habet: apud Brachiopoda et Bivalvia e duabus valvis constituitur, apud Gastropoda helicis similemve formam exhibet, apud Scaphopoda tubae similis est.[1]

Organismi unicellulares

recensere

Nonnulli organismi unicellulares testas possident, exempli gratia Foraminifera, Radiolaria, Diatomeae, Coccolithales, et alia.[2]

Bibliographia

recensere
  1. G. Giribet et G. D. Edgecombe (2020), The Invertebrate Tree of Life (Princetoniae–Oxonii: Princeton University Press), ISBN 9780691170251.
  2. Ernestus Haeckel (1861), De Rhizopodum finibus et ordinibus dissertatio (Berolini). [Textus].