Phonographum,[1] seu phonographus[2], phonographium,[1][3] grammophonum,[1] (instrumentum phonographum sive machine phonographica), discophonum,[4]phonodiscorum versatilis machinula[4] est instrumentum quod sonos edit acu et amplifacatorio. Phonodiscos ludit. Similis est grammophono quae machina veterior fuit.

Thomas Alva Edison et suum primum phonographum

Historia recensere

Thomas Edison fecit primum phonographum anno 1877. Ille non bene audiebat ergo volebat sonum capere. Etiam putavit phonographum multos usus habere. Phonographo, homines poterant:

  • Epistulas scribere
  • Libros audire si caeci erant
  • Carmina inscribere
  • Colloquia telephonica imprimere
  • Historiam familiae inscribere
  • Horologia facere quae possent horam nuntiare domum petendi, cibum sumendi, et caetera
  • Verba novissima hominum moribundorum inscribere
  • Linguas periclitatas conservare
  • Elocutiones exercere[5]

Primus phonographus usurpavit acum ut sonum inscriberet in bratteam. Edison inscripsit haec verba: “Maria habuit parvum agnum,” sed machina aegre sonum repraesentavit. Ergo destitit phonographum perficere malens globum igniferum elabore. Tunc, alii homines faciebant instrumentos similes phonographo Edisoniano. Edison, lucri cupidus, noluit alios homines pecuniam habere quam credebat sibi iure pertinere et ad laborem rediit. Fecit cylindrum cereum anno 1904.

Pro brattea, in cylindrum cereum sonum inscripsit cultro. Edison in amplificatorium clamans, cultrum concutiebat unda sonica itaque carmen inscripsit.

Cylindrus cereus haud facile sonum expressit, ergo discus phonographicus factus est ab Edison. Potuit discum cudere ergo facile erat exempla imprimere. Etiam discorum genera “Berliner” et “Pathe” erant, sed homines debebant alium phonographym habere ut 'Berliner,' alium ut 'Pathe' luderent. Tunc phonographum qui habuit multas cuspides ad “Berliner,” “Pathe” et discum Edisonianum ludendos, factum est ad omnium commoditatem.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad phonographa spectant.

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 1.2 Del Col, Diccionario Auxiliar Español-Latino p. 463: "fonógrafo: phonógraphum, i n; phonográphium, ii n. Sin: grammóphonum."
  2. Neograece φωνογράφος
  3. Morgan, Sylva: ".rcrd phonograph phonographium (LEV.)"
  4. 4.0 4.1 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
  5. [1][nexus deficit]