Thomas Edison
Thomas Alva Edison (11 Februarii 1847—18 Octobris 1931) fuit inventor et mercator Americanus. Multas invenit res, quae magnopere ad vitam omnium hominum contulerunt, sicut phonographum, cinetoscopium, dictophonum, et facilem globulum electricum diu efficacem. Ipse, Magus Vivarii Menlo (urbis nunc Edison Novae Caesareae) a diurnalista appellatus, fuit, qui unus ex primis principia productionis massalis et manus adiutorum ad rationem inventionis adhibuit, qua de causa ei saepe tribuebatur creatio primi laboratorii investigationis industrialis.[1]
Obitus: 18 Octobris 1931; West Orange
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Thomas Alva Edison
Familia
Coniunx: Mary Stilwell Edison, Mina Miller
Proles: Charles Edison, Theodore Miller Edison, Thomas Alva Edison Jr., Marion Estelle Edison Oeser, Madeleine Edison, William Leslie Edison
Memoria
Edison fuit inventor fecundus, qui ipse 1093 litteras patentes in Civitatibus Foederatis tenebat, multasque litteras patentes in Britanniarum Regno, Francia, et Germania concessas. Maioris autem momenti quam numerus litterarum patentium Edisonianarum fuit eius inventorum effectus divulgatissimus: lumen electricum, utilitates publicas electricae, impressio sonorum per discophonum, pelliculaeque maiores campos novos per orbem terrarum constituerunt. Inventa Edisoniana meliorem communicationem massalem et praecipue telecommunicationem fecit. Inter has res fuerunt stock ticker,? mechanical vote recorder,? accumulatrum autocineti electrici, vis electrica, musica impressa, et pelliculae.
Eius opus provectum in his campis ex curriculo opificis telegraphici ortum est. Ille rationem invenit electrictatis domibus, negotiis, fabricisque generandae et distribuendae,[2] progressum instituens maximi momenti in hodierna fabricationis et venditionis mercium oeconomia. Eius prima statio vi electricae dicata in via Pearl Manhatae Novi Eboraci iacebat.[2]
Notae
recensere- ↑ Bryan Walsh, "The Electrifying Edison," Time, 5 Iulii 2010.
- ↑ 2.0 2.1 "Con Edison: A Brief History of Con Edison - electricity". Coned.com. 1 Ianuarii 1998.
Bibliographia
recensere- Albion, Michele Wehrwein. 2008. The Florida Life of Thomas Edison. Gainesville: University Press of Florida. ISBN 9780813032597
- Adams, Glen J. 2004. The Search for Thomas Edison's Boyhood Home. ISBN 9781411613614.
- Angel, Ernst. 1926. Edison: Sein Leben und Erfinden. Berolini: Ernst Angel Verlag.
- Baldwin, Neil. 2001. Edison: Inventing the Century. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 9780226035710.
- Clark, Ronald William. 1977. Edison: The Man Who Made the Future. Londinii: Macdonald & Jane's. ISBN 9780354040938.
- Conot, Robert. 1979. A Streak of Luck. Novi Eboraci: Seaview Books. ISBN 9780872235212.
- Davis, L. J. 1998. Fleet Fire: Thomas Edison and the Pioneers of the Electric Revolution. Novi Eboraci: Doubleday. ISBN 9780385479271.
- Essig, Mark. 2003. Edison & the Electric Chair: A Story of Light and Death. Novi Eboraci: Walker & Company. ISBN 9780802714060.
- Essig, Mark. 2004. Edison and the Electric Chair. Stroud: Sutton. ISBN 9780750936804.
- Israel, Paul. 1998. Edison: A Life of Invention. Novi Eboraci: Wiley. ISBN 9780471529422.
- Jonnes, Jill. 2003. Empires of Light: Edison, Tesla, Westinghouse, and the Race to Electrify the World. Novi Eboraci: Random House. ISBN 9780375507397.
- Josephson, Matthew. 1959. Edison. McGraw Hill. ISBN 9780070330467.
- Koenigsberg, Allen. 1987. Edison Cylinder Records, 1889–1912. APM Press. ISBN 0937612073.
- Pretzer, William S., ed. 1989. Working at Inventing: Thomas A. Edison and the Menlo Park Experience. Dearborn Michiganiae: Henry Ford Museum & Greenfield Village. ISBN 9780933728332.
- Stross, Randall E. 2007. The Wizard of Menlo Park: How Thomas Alva Edison Invented the Modern World. Crown. ISBN 1400047625.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Thomam Edison spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Thomam Edison spectant. |
Vide Thomas Edison apud Vicifontem. |
- Domus Thomae Edison, www.edisonhouse.org
- Museum Depot Edisonianum, www.phmuseum.org
- Museum Edisonianum, www.edisonmuseum.org
- Museum Loci Natalis Edisonianum, www.tomedison.org
- Museum Menlo Park et Turris Memorialis Edisoniana, www.menloparkmuseum.com