Accumulatrum (energia)
Accumulatrum[1][2] est apparatus qui energiam accipere, cumulare, et tradere potest. Accumulatra discriminantur per formam energiae cumulatae, quae electrica(d), thermica(d), mechanica(d), vel alio genere esse potest, atque per tempus accumulationis et depletionis. Aliquis accumulatris opus est longo temporis spatio ut energiam stipent, sed haec celeriter (vehementer) liberabitur; conversim, alia accumulatra celeriter onerantur, sed energiam lente exhauriunt; demum nonnulla accumulatra ambabus actionibus celeria aut lenta sunt. Solet energia sub eadem forma accipi et tradi, sed, apud aliqua accumulatra, inter accumulationem et traditionem transformari(d) potest.
Exempla accumulatrorum sunt accumulatrum electricum, elateres, volantia inertialia(d), accumulatra vaporaria(d), accumulatra hydraulica(d), pilae onerabiles(d), condensatra, inductoria et compulsatra(d).
Londinensis Pons Turris(d) per accumulatrum operatur. Secundum mechanismum originalem, aqua, alta pressione in plura accumulatra hydraulica stipată, levationem pontis pellit.[3] Anno 1974, novum systema electronicum-hydraulicum(d) in locum mechanismi operandi originalis late substitutum est.
In contextu electrico, vocabulum accumulatri accumulatrum per plumbum et acidum(d) indicare solet.
Notae
recensere- ↑ John C. Traupman, The New College Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 474, s.v. battery.
- ↑ Cf. “accumulātrum” apud Deraedt, Franciscam, et Licoppe, Gaium (2002). Calepinus Novus. Vocabularium linguae Latinae hodiernum. Latino–Francogallicum. Bruxellis: Fundatio Melissa et Museum Domūs Erasmianae. p. 15. ISBN 9782872900183 [PDF].
- ↑ "Bridge History". Towerbridge.org.uk