Haec in pagina est versio in progressu Phonographus macra addiuntur. Emendationes amabo!


Phonōgraphum seu phonōgraphus, phonōgraphium, grammophōnum, īnstrūmentum phonographum sīve machine phonogrāphica est īnstrūmentum quod sonōs edit acum et amplifacatorio.


Historia


Thomas Edison fēcit prīmum phonographum annō 1877. Ille nōn bene audiēbat ergo volēbat sonum capĕre. Etiam putāvit phonographum multōs ūsus habēre. Phonogrāphō, hominēs poterant:


• Epistulās scribĕre • Librōs audīre sī caecī erant • Carmina inscribĕre • Colloquia telephonica imprimĕre • Historiam familiae inscribĕre • Horologia facĕre quae possent hōram nūntiāre domum petendī, cibum sumendī, et caetera • Verba novīssima hominum moribundōrum inscribĕre • Linguās periclitatās cōnservāre • Ēlocūtiōnēs exercĕre


Prīmus phonographus usurpāvit acum ut sonum inscribĕret in bratteam. Edison inscripsit haec verba: “Maria habuit parvum āgnum,” sed machina aegre sonum repraesentāvit. Ergo destitit phonographum perficĕre mālens globum īgniferum ēlabōrāre. Tunc, aliī hominēs faciēbant īnstrūmentōs similēs phonographō Edisō. Edisus, lucri cupidus, noluit aliōs hominēs pecūniam habĕre quam credēbat sibi iure pertinĕre et ad laborem rediit. Fēcit cylindrum cereum anno 1904.


Prō bratteā, in cylindrum cēreum sonum inscripsit cultrō. Edisus in amplificatōrium clāmāns, cultrum concutiēbat unda sonica itaque carmen inscripsit.


Cylindrus cerēus haud facile sonum expressit, ergo discus phonogrāphicus factus est ab Edisō. Potuit discum cūdĕre ergo facile erat exempla imprimĕre. Etiam discōrum genera “Berliner” et “Pathe” erant, sed hominēs debēbant alium phonographym habēre ut 'Berliner,' alium ut 'Pathe' luderent. Tunc phonographum quī habuit multās cuspidēs ad “Berliner,” “Pathe” et discum Edisī lūdendōs, factum est ad omnium commoditātem.