Petrus Mandelson
Petrus (Anglice Peter Benjamin) Mandelson, atque denuo Dominus Mandelson (natus Londinii die 21 Octobris 1953), est politicus Britannicus.
Patria: Britanniarum Regnum
Familia
Londinii in regione urbana Hampstead educatus, alumnus est collegii S. Catharinae apud Oxonienses. Director communicationum meruit apud factionem laboris (duce Neil Kinnock) ab anno 1985, Prince of Darkness ("princeps obscuritatis") nuncupatus. Duodecim annos legatus est apud Parlamentum Regni Uniti a die 9 Aprilis 1992 ad 8 Septembris 2004 pro circulo Harlepolitano. Primo ministro Antonio Blair minister meruit a negotio anno 1998, minister ab Hibernia Septentrionali annis 1999–2001. Commissarius Europaeus fuit annis 2004–2008. In Britannia hoc anno reditus, titulo baronis nuper laureatus, minister a negotio rursus annis 2008–2010 operam dedit, primo ministro Gordono Brown.
Bibliographia
recensere- Donald Macintyre, Mandelson: The Biography. Harper Collins, 1999. ISBN 0-00-255943-9
- Paul Routledge, Mandy: The Unauthorised Biography of Peter Mandelson. Simon & Schuster, 1999. ISBN 0-684-85175-X
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Mandelson spectant. |