Petrus Louÿs (Francice nomine nativo Pierre Louis, sed ipse praeferebat orthographiam Louÿs) natus est Gandavi Belgiae die 10 Decembris 1870; mortuus est Lutetiae die 6 Iunii 1925. Scripsit carmina poetica mythistoriasque in lingua Francogallica more symbolismo. Aliqua scripta eius ad res Graecas Romanasque pertinent, in quibus "libidinem paganam summo stilo depingere" conabatur.[1]

Wikidata Petrus Louÿs
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Louÿs: imago
Petrus Louÿs: imago
Petrus Louÿs: subscriptio
Petrus Louÿs: subscriptio
Nativitas: 10 Decembris 1870; Gandavum
Obitus: 4 Iunii 1925; Lutetia
Patria: Francia
Nomen nativum: Pierre Félix Louis

Familia

Coniunx: Louise de Heredia

Amicus erat e gymnasio scriptoris Francici André Gide, ab iuventute comoedi Hiberni Oscar Wilde, mox musici Claudii Debussy. Primus eius liber late cognitus, Les chansons de Bilitis sive "Carmina Bilitidos", series poematum prosaice confecta, ad Bilitidem cantatricem meretricemque Graecam Sapphus coaevalem adscripta, anno 1894 edita est, Petro Louÿs (sicut ipse praefixit) traductore. Nonnulli lectores credebant Bilitidem auctorem fuisse. Post duos annos mythistoriam edidit ubi narrat vitam aliae Graecae: etenim Chrysis, protagonista mythistoriae Aphrodite, est meretrix sed aevi Ptolemaici urbisque Alexandriae. Haec opera erotica sunt; alia, ut Trois filles de leur mère ("Tres filiae matris") et Manuel de civilité ("Enchiridion urbanitatis"), potius obscaena.

Opera Petri Louÿs illustraverunt adaptaveruntque musici Claudius Debussy, Franciscus Lai, Ricardus Zandonai, Arthurus Honegger; cinematographi Iosephus von Sternberg, Iulianus Duvivier, Ludovicus Buñuel, David Hamilton, actricibus partes egentibus Marlene Dietrich, Brigitta Bardot, Carola Bouquet; librorum pictores Carolus Aemilius Egli, Ioannes Cardona, Ludovicus Icart, Paulus Aemilius Bécat, Rojan, Gulielmus Pogany, Milo Manara.

Opera recensere

 
"Rex Pausolus iudicia sub ceraso pronuntiabat": titulus editionis 1901 Les Aventures du roi Pausole a Carolo Aemilio Egli illustratus
 
Petrus Louys ab Henrico Bataille pictus
  • 1891 : Astarte
  • 1893 : Chrysis ou la cérémonie matinal
  • 1893 (interpres) : Méléagre, Poésies
  • 1893 : Lêda ou la louange des bienheureux ténèbres
  • 1894 : La Maison sur le Nil ou les apparences de la vertu
  • 1894 : Les Chansons de Bilitis ("Carmina Bilitidos")
    • 1929 : editio aucta
    • 1930 : Véritables chansons de Bilitis ("Vera carmina Bilitidos", sed fortasse ab alio quodam scripta)
  • 1894 (interpres) : Lucien de Samosate, Scènes de la vie des courtisanes
  • 1896 : Aphrodite: mœurs antiques ("Aphrodite: mores antiquorum")
    • 1928 : editio aucta
  • 1898 : La Femme et le pantin ("Mulier et νευρόσπαστον")
  • 1901 : Les Aventures du roi Pausole ("Gesta regis Pausoli")
  • 1903 : Sanguines ("Sanguinolentae")
  • 1906 : Archipel ("Insulae")
  • 1916 : Pervigilium mortis
  • 1925 : Le crépuscule des nymphes ("Crepuscula nympharum")
  • 1926 : Manuel de civilité pour les petites filles à l'usage des maisons d'éducation ("Enchiridion urbanitatis puellis destinatum in usum scholasticum")
  • 1926 : Trois filles de leur mère ("Tres filiae matris")
  • 1927 : Psyché
  • 1927 : Pages (paginae selectae)
  • 1927 : Douze douzains de dialogues ("Duodecim duodenaria dialogorum")
  • 1927 : Histoire du roi Gonzalve et des douze princesses ("Historia regis Gonsalvi et duodecim principissarum")

Notae recensere

  1. Donald Watt, ed., Aldous Huxley: The Critical Heritage (Londoninii/Bostoniae: Routledge & Kegan Paul); nota in pagina 51: "Louÿs, French novelist and poet (1870-1925) who sought to express pagan sensuality with stylistic perfection."

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Louÿs spectant.