Bilitis nomen est scriptricis ficticiae. Anno 1894 Petrus Louÿs series carminum Francogallice confectorum sub titulo Les Chansons de Bilitis ("Carmina Bilitidos") edidit, se carmina e lingua Graeca traduxisse praetendens; auctorem fuisse Bilitin, meretricem cantatricemque Graecam Sapphus coaevalem. Claudius Debussy, Petri Louys amicus, anno 1898 opus musicum composuit, titulo Trois chansons de Bilitis praefixo. Nomen illius poetriae fictae recentius a Davide Hamilton usurpatum est, qui pelliculam de puellis adolescentibus librumque photographematum e pellicula refectorum titulo Bilitis anno 1977 edidit.

Les Chansons de Bilitis a Georgio Barbier anno 1922 illustrata

Anno 1955 societas Filiarum Bilitidos[en] ad libertatem lesbianarum in Civitatibus Foederatis promovendam condita est.

Nexus externiRecensere