Les Chansons de Bilitis

Les chansons de Bilitis ("Carmina Bilitidos") est titulus seriei carminum Francogallice confectorum et anno 1894 editorum. Scriptor Petrus Louÿs se carmina e lingua Graeca traduxisse finxit: auctorem Bilitin meretricem cantatricemque Graecam Sapphus coaevalem fuisse. Claudius Debussy Petri Louys amicus anno 1898 opus musicum titulo Trois chansons de Bilitis iuxta haec carmina composuit.

Les Chansons de Bilitis a Georgio Barbier anno 1922 illustrata

Pictores qui carmina imaginibus illustraverunt sunt Ludovicus Icart, Guillelmus Pogany, Paulus Aemilius Bécat, Pascal Pia; addere possumus nomina Pierre Leroy, Alméry Lobel Riche, Suzanne Ballivet, Joseph Kuhn-Régnier, Pierre Lissac, Monique Rouver, Génia Minache, Lucio Milandre et J. A. Bresval.

BibliographiaRecensere

 
Petrus Louys a Felice Vallotton pictus; imago e libro Livre des masques, vol. 2 Remigii de Gourmont, 1898
  • David Grayson, "Bilitis and Tanagra: afternoons with nude women" in Jane F. Fulcher, ed., Debussy and his world (Princetoniae: Princeton University Press, 2001, ISBN 0-691-09042-4) pp. 117-140

Nexus externiRecensere