Pecten est instrumentum rusticum cum multis dentibus ferreis vel ligneis, quo fenum colligitur vel humus aequatur et leviter perstringitur. Ovidius dicit:

Pecten ligneum

Vide etiam paginam discretivam: Pecten (discretiva)

Temporibus certis desectas alligat herbas,
      Et tonsam raro pectine verrit humum.[1]

Pectine interdum a Romanis et seges metebatur, cum culmi rariores essent, ut Columella narrat[2].

Pecten magnum de cratibus dentatis distungui non potest.

NotaeRecensere

  1. Remedia amoris, 191–2.
  2. Rei rusticae libri, II 21, 2. Cf. Plinii Hist. nat. XVIII 297.

Nexus externiRecensere

  Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis