Remedia amoris

carmen a poeta Publio Ovidio Nasone compositum

Remedia amoris est carmen didacticum a poeta Publio Ovidio Nasone distichis elegiacis compositum.[1] Paulo post Artem amatoriam editum est, fortasse anno 1 vel anno 2. Hic liber est velut secunda pars vel continuatio Artis amatoriae: nam dum poeta obtrectatoribus suis respondere conatur[2], qui prius opus reprehendebant tamquam liberum nimis et ad malos mores incitans, remedia profitetur adversus Amorem sese divulgaturum esse.

Quid sibi proposuerit Ovidius in hoc carmine.

recensere

Ut enim in Arte placere et amare docuerat iuvenes, ita in Remediis collum subtrahere iugo ac amare desinere vult docere, ne auxilio suo careat amans furiosus, qui, nulla alia spe relicta, se ipse (vel ipsa) suspendere vel alio modo necare infelix parat. Similitudinem inducit hastae Achillis, quae eadem et vulneravit Telephum et sanavit :

Vulnus in Herculeo quae quondam fecerat hoste,
Vulneris auxilium Pelias hasta tulit. (47-48)
Discite sanari per quem didicistis amare;
Una manus vobis vulnus opemque feret (38-39)

Itaque primis versibus veniam impetrat a deo Amore, dum eum monet ne puer cruentus aut saevus fieri velit[3]. Ipse semper poeta dulcis amoris mansurus est. Postea vero Apollinem saepius invocat, inventorem artis medicae[4] necnon carminum deum et vatum.

Nonnulla remedia.

recensere

Inter multa alia ab Ovidio proposita haec sunt consilia:

  • semper variis studiis occupatus esse, nam otium pater ac desidia mater amoris est. (Versus 135-217).
"Otia si tollas, periere Cupidinis arcus" (139)
  • iter peregre facere et tam diu ab urbe in qua vivit puella amata abesse, donec omnino sanatus sis. (218-248).
  • semper secum mente volutare puellae suae vitia tam corporis quam morum : periuria, immitia facta... Eam cum formosioribus comparare... (291-356)
  • concubitus cum quibuscumque puellis inveneris exercere usque ad taedium.
  • plures amicas simul habere, e quibus una de alterius saevitia te solari possit. (441-488)
  • comites quaerere ac secreta loca vitare, ita tamen ut amantes iuvenes e comitibus excipias. (579-620).
  • theatrum et spectacula fugere ubi saepe fabulae de amore aguntur nec molles poetas legere qui dulcem amorem cecinerunt, ut Sappho, Anacreon, Tibullus, Propertius vel ... Ovidius et ipse. (741-766).

Multa exempla e mythologia ducta sunt, nonnulla tamen et ex propria experientia poetae.

Fontes manuscripti.

recensere

E duobus praecipuis manuscriptis textus ab hodiernis philologis elaboratur :

  • E = Etonensis,undecimi saeculi.
  • R = Parisinus Regius 7311, decimi saeculi, manibus posterioribus quoque intervenientibus.
  1. 814 versus, id est 407 disticha.
  2. Ipse Augustus, cum poetam relegatione damnavit anno 8 Artem Amatoriam incusavit, tamquam matronas corrumpentem, ita ut liberi dubio patre orirentur.
  3. Versus 1-40.
  4. Versus 75-78, 251-252 etc.

Plura legere si cupis

recensere
  • The art of love : bimillennial essays on Ovid's Ars amatoria and Remedia amoris (curantibus Roy Gibson, Steven Green, Alison Sharrock), Oxford University Press, 2006 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
  • Hans Joachim Geisler, P. Ovidius Naso, Remedia amoris mit Kommentar zu Vers 1-396, Augsburg, 1969
  • Léon Herrmann, "L'art d'aimer, les remèdes d'amour et la faute secrète d'Ovide", Revue belge de Philologie et d'Histoire, 1970: 38-44
  • D. Jones, Enjoinder and argument in Ovid's Remedia amoris, Steiner, 1997. Recensio critica
  • Jan Michael König, Ovids Ars Amatoria und Remedia Amoris im Licht ihrer Rezeption: Rollenspiele erotodidaktischer Kommunikation. Darmstadt: WBG Academic, 2023. Recensio critica
  • Christina Lücke, P. Ovidius Naso. Remedia Amoris : Kommentar zu Vers 397-814, Rudolf Habelt, 1982 Recensio critica Altera recensio critica
  • Maria Anna Oberlinner, Intertextualität und Parodie in Ovids "Remedia amoris", Tübingen, 2022 Recensio critica

Nexus externi.

recensere