Peanuts
Peanuts est narratio picta Americana a Carolo Schultz creata, quae in diariis per orbem terrarum divulgatur. Schultz fabulam ab anno 1950 ad 2000 solus et scripsit et pinxit. Propter vulgatam narrationis laudem, multa diaria iam pristina exempla edunt. Narrantur res gestae gregis liberorum parvorum.
Generalia
recensereNullus adultus in Peanuts umquam videtur, neque ostentantur voces eorum. Ubi in Civitatibus Foederatis domus liberorum sita sit, numquam dicitur, sed in civitate aliqua boreali iacere videtur, quia hieme loca nive operta sunt. In narrationibus saepe de artibus athleticis agitur; praesertim de basipila, sed etiam de harpasto Americano, teniludo, pilamalleo, patinatico, alsulegia glaciali.
Nomen
recensereVocabulum peanuts ad litteram Anglice Araches hypogaeas significat, sed quo tempore narratio creata est hoc verbum significare etiam 'grex puerulorum' coeperat.[1] Nomen, ab editoribus selectum, valde auctori displicuit.[2]
Personae
recensere- Carolus (vulgo Charlie) Brown, qui primas partes narrationis agit, est puer infelix et anxius. Multa patitur et de se saepe dubitat. Est basipilae studiosissimus, sed grex, in quo principis munere fungitur, semper clades accipit. Infelici amore captus est puellae, quae tantum puellula capillorum ruforum (Little Red-Haired Girl) nominatur, sed numquam cum ea colloqui audet.
- Snoopy (Latine Inquisitivus) canis Caroli Brown est prae ceteris canibus multo acutior. Humana voce loqui nescit sed lingua humana cogitare potest, et hae cogitationes lectori ostenduntur. Amicus optimus eius est Woodstock avis, cuius linguam Snoopy intellegit, quique cogitationes huius capere videtur. Snoopy compluria sibi animo fingere solet munera: nunc gubernatorem aeroplani nunc chirurgum, nunc causidicam, nunc scriptorem praeclarum se esse imaginatur. Nominis Caroli domini meminisse ei non contigit, et hunc in cogitationibus suis puerum capitis rotundi (The Round-Headed Kid) nominat.
- Linus van Pelt, amicus Caroli Brown et puer tantae sapientiae ut theologus vel philosophus videatur. Carissima ei lodix sua est. Religiose credet The Great Pumpkin (sc. Cucurbita magna) personae fictae, quae Pervigilio Omnium Sanctorum munera liberis donet. Omni Pervigilio in agro cucurbitino eam advenientem exspectat.
- Sally Brown est soror Caroli minor natu. Linum amat eumque blande nomine My Sweet Babboo[3] nominat, cui autem Linus saepe "I'm not your sweet babboo!" ("Non sum tuus Sweet Babboo") respondit. Nonnumquam scholam (aedificium ipsum) appellat, et, mirabile dictu, haec eam multum curat.
- Lucia (vulgo Lucy) van Pelt est soror Lini maior natu. Puella sententiarum rigidarum, saepe odio aliis personis est.
- Schroeder est a Lucia amatus sed eam non amans. Se clavicordio et praesertim musicae Ludovici van Beethoven dedit.
- Peppermint Patty est puella eiusdem fere aetatis atque aliae personae principales sed in alia urbis parte vivit. Contra atque aliae puellae seriei artis athleticae studiosa est et gregi basipilae, qui gregem Caroli semper vicit, praeest. Saepe res ridiculosas credit. Per longum tempus credidit Snoopy canem non esse re vera canem, sed "puerum nasi magni"[4]. In schola rem male gessit, cum amica optima sua Marcia (vulgo Marcie) ingenii acutissimi sit. Marcia illam causā incertā "Sir" appellat, quod illa moleste fert.
De spectaculis televisivis
recensereDe Peanuts narrationibus quinque pelliculae et 45 pelliculae breves confectae sunt.[5] In his, contra ac in multis aliis pelliculis puerilibus, voces a pueris et puellis ipsis aguntur. Qua causa annis labentibus semper novi pueri et puellae pristinos succedunt. Prima pellicula brevis, A Charlie Brown Christmas, quae de die Christi natali narrat, edita est 9 Decembris anno 1965. Praemio Emmy Awards affecta est, et praesertim notus est actus, in quo Linus eam Evangelii secundum Lucam partem, ubi de Iesu nato narratur, recitat.
Anno 2015, a prima pellicula edita anno quinquagesimo, facta est pellicula The Peanuts Movie, quae prima animatio computatris annixa in serie Peanuts-pellicularum est.
Notae
recensere- ↑ Smith, Andrew F. (2002). Peanuts: The Illustrious History of the Goober Pea. University of Illinois Press. p. 129. ISBN 978-0-252-02553-2
- ↑ McKinnon, Heather (15 Februarii 2004). "Seattle's Fantagraphics Books will release 'The Complete Peanuts'". The Seattle Times.
- ↑ Verbum Babboo per se nihil significat, sed non est dubium, quin blandimentum alicuiusmodi sit.
- ↑ Saepe verbis "the funny looking kid with the big nose".
- ↑ Ad annum 2016.