Palea est stipula et folia minutiora in culmo et circa grana frumenti. L. Iunius Moderatus Columella haec de paleis scripsit:

Paleae oryzae

ipsae autem spicae melius fustibus tunduntur vannisque expurgantur, at ubi paleis inmixta sunt frumenta, vento separantur.[1]

minus commode tuemur armenta paleis, quae ubique et quibusdam regionibus solae praesidio sunt. eae probantur maxime ex milio, tum ex hordeo, mox etiam ex tritico, sed iumentis iusta operum reddentibus hordeum praeter has praebetur.[2]

  1. Columella, De re rustica 2.20.5.1.
  2. Columella, De re rustica 6.3.3.4.

  Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis