PHP
PHP est lingua scriptorum programmandorum sitibus interretialibus apta, syntaxi linguarum C et C++ similis, quae a Rasmo Lerdorf programmatore Danico-Canadensi anno 1994 excogitata, anno 1995 edita est.[1]. Instructio exemplaris PHP nunc a PHP Group efficitur.[2] Nomen PHP olim acronymum fuit Personal Home Page (Anglice "Pagina Principalis Personae"),[1][3] nunc autem acronymum recursivum factum est verborum PHP: Hypertext Processor ("PHP: Actor Hypertextus").[4]
Programma PHP in moderatro interretiali legere solet interpres forma additri, daemonis aut exsecutabilis Common Gateway Interface (CGI) instructus. Im moderatro interretiale, programma PHP interpretatum exsecutumque responsum HTTP aut huius partem edit, quod ex omnimodis datis, ut sunt e.g. HTML generatum vel data pictoria binaria, exsistere potest.
Plerumque lingua PHP adhibita est ut paginae interretis creentur, quoque potest adhiberi applicationibus graphicalibus, iussi lineis, Datorum repositorum et protocollis interretialibus.
Gratia
recenserePHP est quarta post Java, C, et Visual Basic. Lingua gratissima apud servos interretiales Apaches est.
Syntaxis
recensereHoc exemplum "Salve, munde!" in scrinium mittit.
<?php echo "Salve, munde!"; ?>
Lingua PHP nisi inter delimitantes non inspicit, omnia extra delimitantes mittum est sine inspectionem. PHP habet complures delimitantes, clarissimi sunt <?php
et ?>
, etiam sunt <?
/?>
et <?=$expressio; ?>
quia sunt brevior; rari linguae ASP delimitantes <% et %> sunt.
Variables praefiguntur? signo dollaris ($
), eorumque species non significanda est. Series signorum circumdanda sunt signis orationis simplicibus ('
) aut duplicibus("
).
Versiones
recensereAdhuc versiones octo divulgatae sunt.
Versio | Divulgationis dies | Subsidium usque ad[5] | Notae |
---|---|---|---|
1.0 | 8 Iunii 1995 | Nominata Personal Home Page Tools (PHP Tools). Usus primus nominis '"PHP". | |
7.3 | 6 Decembris 2018 | 6 Decembris 2021 | |
7.4 | 28 Novembris 2019 | 28 Novembris 2022 | |
8.0 | 26 Novembris 2020 | 26 Novembris 2023 |
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 History of PHP. . php.net. Lapsus in citando: Invalid
<ref>
tag; name "History of PHP" defined multiple times with different content - ↑ "History of PHP and related projects". The PHP Group
- ↑ Olsson, Mikael (2013-09-04). PHP Quick Scripting Reference. Apress. ISBN 978-1-4302-6284-8
- ↑ PHP Manual: Preface, www.php.net.
- ↑ Unsupported Branches. . php.net
Bibliographia
recensere- Ford, Paul. 2015. "What's the Absolute Minimum I Must Know About PHP?" What is Code? Bloomberg Businessweek, 11 Iunii 2015. Editio interretialis.
Nexus externi
recensere- http://www.php.net/
- https://web.archive.org/web/20071129202943/http://www.tiobe.com/tpci.htm
- XAMPP: Collectio Apachis, ex MySQL, PHP