Oxaeinae
Oxaeinae sunt subfamilia anthophilorum familiae Andrenidarum in America endemica, quae magna (13–26 mm) anthrophila celeriter volantis comprehendit, saepe magnos oculos habentia.[1] Quattuor genera, quibus sunt undeviginti species descriptae, a Civitatibus Foederatis ad Argentinam inveniuntur. Nomen autem Oxaeidae inter aliquot auctores adhibebatur, qui haec anthophila familiam appellabant, sed haec insecta statum familiarem anno 1995 acceperunt.
Classis : Insecta
Ordo : Hymenoptera
Subordo : Apocrita
Superfamilia : Apoidea
Anthophila
Familia : Andrenidae
Subfamilia : Oxaeinae
Ordo : Hymenoptera
Subordo : Apocrita
Superfamilia : Apoidea
Anthophila
Familia : Andrenidae
Subfamilia : Oxaeinae
Oxaeinae humillimis ocellis in earum faciebus facillime agnoscuntur, qui proprietas eis unica inter anthophila sunt. Eorum nidi sunt alti cuniculi in solo excavati; eorum victus, pollen nectarque mixta atque in cellulis tegumento ceraceo tectis coacervata.
Notae
recensere- ↑ Engel 20145.
Bibliographia
recensere- Engel, Michael S. 2015. "A review of the genera and subgenera of Oxaeinae (Hymenoptera: Andrenidae)." Journal of Melittology 52. Textus interretialis.
- Michener, C. D. 2007. The Bees of the World, ed. Secunda. Baltimorae: Johns Hopkins University Press.
Nexus externi
recensereVide "Oxaeinas" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI |