Ovarium (botanice)

pagina discretiva Vicimediorum

Ovarium in plantis florentibus est pars organi reproductivi feminei floris vel gynoecii. Quod praesertim est pars pistilli, quod ovula tenet et supra aut infra locum situm est ubi basis petalorum et sepalorum coniunguntur. Pistillum in uno vel nonnullis carpellis fusis (dicarpellis aut tricarpelis) consistit, et ovarium ergo partem unius carpelli vel partes nonnullorum carpellorum fusorum continere potest. Supra ovarium est stylus et stigma, ubi pollen captum germinat et per stylum deorsum ad ovarium crescit, quoque grano pollenis unum ovulum fertilizante. Nonnullis floribus a vento pollinatis sunt ovaria mutata et multum imminuta.

Sectio longitudinalis floris feminei cucurbitae pistillum (ovarium + stylus + stigma), ovula, et petala monstrat. Petala et sepala supra ovarium sunt; talis flos ovarium inferius habere, vel flos epigynicus dicitur.
Transversa ovarii tulipae sectio.

Fructus est ovarium vel ovaria una maturescentia vel matura, una cum seminibus, ex uno vel pluribus floribus. Fructus plantae semina embryonem continentia protegunt et dispergunt. In multis speciebus, fructus ad se textus circumdantes adicit, vel cum textibus non fructiferis dispergitur.

Pinacotheca

recensere

Bibliographia

recensere
  • Sitte, Peter, Elmar Weiler, Joachim W. Kadereit, Andreas Bresinsky, et Christian Körner. 2002. Lehrbuch der Botanik für Hochschulen: Begründet von Eduard Strasburger. Ed. 35a. Heidelbergae: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3-8274-1010-X.
  • Schilperoord, Peer. 2013. Plastizität des Blütenbodens und des Fruchtknotens: Unterständigkeit. Elemente der Nautrwissenschaft 99: 21–36.
  • Simpson, Michael G. 2006. Plant Systematics. Academic Press. ISBN 0-12-644460-9.