Wikidata-logo.svg Oranienburgum
Res apud Vicidata repertae:
Oranienburgum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 53°14′30″N 39°58′0″E
Numerus incolarum: 11 802
Zona horaria: UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Q19521537

Geographia

Superficies: 11 chiliometrum quadratum

Oranienburgum[1] vel vulgo Ranenburgum[2] et nunc Čaplygin (Russice Чаплыгин) est urbs regionis Aquitilietanae Russiae, sedes administrativa districtus Čaplyginensis, ad ripas fluminis Stanovaya Riasa sita. Circa 12 milia incolarum (anno 2020) habet.

HistoriaRecensere

Anno 1638 Slobodskoie vicus conditus est, cum Linea munimentorum Leucopolitana[ru] aedificaretur. Anno 1702 Petrus Magnus arcem novam in Slobodskoie condidit, Oranienburgum eam nominat et Alexandro Menšikov donavit. Nomen linguae Russicae insolitum et difficile mutabatur et in Ranenburgum transformatum est, quo nomine anno 1778 urbs et circuli[3] caput facta est. Statio ferriviaria usque adhuc Ranenburgum appellatur. Anno 1948 nomen Sergii Čaplygin[ru] clari mathematici et machinatoris Russici hic nati urbs cepit.

 
Via Sovetskaia Oranienburgi

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Oranienburgum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 53°14′30″N 39°58′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия