Haec pagina de rerum politicarum et militarium perito Russico saeculi duodevicesimi tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Alexander Menšikov” appellatur, vide Alexander Menšikov (discretiva).

Alexander Danielis filius Menšikov[1] (Russice Александр Данилович Меншиков, tr. Aleksandr Danilovič Menšikov; Moscuae natus die 6 [16] Novembris 1673, Beresovae obiit die 12 [23] Novembris 1729) fuit rerum politicarum et militarium peritus Russicus, dilectus Petri I Magni.

Wikidata Alexander Menšikov
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 6 Novembris 1673; Moscua
Obitus: 12 Novembris 1729; Beresova
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Q61197653;
Coniunx: Darya Menshikova
Proles: Aleksandr Menshikov, Maria Menshikova, Alexandra Alexandrovna Menshikova

Biographia

recensere

Alexander Menšikov initio ut venditor liborum favebat operi, sed ab anno 1686 famulus praefecti militaris nomine Franciscus Iacobus Lefort fuit. Cum Lefort vicinus ad tzarem Petrum I erat, Menšikov quattuordecim annos natus servitor tzaris, dein etiam amicus atque adiutor illius immutatus factus est.

Tempore Belli Borealis, quod annis 17001721 inter Russiam et Sueciam durabat, Menšikov dux militum fuit, copias Russicas saepe ad victorias ducit (e.g. ad victoriam Russicam in Proelio Poltavensi multo contribuit). Multis praemiis ornatus, factus est Imperii Russici et anno 1705 etiam Imperii Sacri Romani dux serenissimus, praeterea anno 1707 titulum ducis Ingriae recepit. Anno 1709 marescalcus et anno 1727 generalissimus factus, socius Consilii Supremi Imperii Russici, praeses Collegii Militaris, gubernator generalis Petropolis (annis 17031727), senator primus Russicus erat.

Post mortem imperatoris Petri Magni annis 17251727 (tempore regiminis Catharinae I et initii regiminis Petri II) de facto Imperium Russicum administrabat. Anno 1727 tamen ab omnibus officiis titulisque suis deiectus affectus est exilio in Beresovam, ubi duos annos post obiit, variolae causa.

  1. Etiam ut Menzikovius in textibus Latine scriptis commemoratur: [1], [2], [3].

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Menšikov spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •