Onchesmus[1][2] (-i, m.) seu Saranda (-ae, f.) (Albanice Saranda; Neograece Άγιοι Σαράντα) est urbs et municipium Albaniae Praefecturae Aulonitanae. Urbs in Albania meridionali sita. Incolarum 35 000 habet, quorum maior pars Neograece loquuntur. Urbani Onchesmitani[2] appellantur.

Wikidata Onchesmus
Res apud Vicidata repertae:
Onchesmus: insigne
Onchesmus: insigne
Civitas: Albania
Locus: 39°53′0″N 20°1′0″E
Numerus incolarum: 41 000
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Sarandë District, Praefectura Aulonitana, Sarandë municipality

Geographia

Superficies: 58.96 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Suhareka, Odessus, Igoumenitsa, Corcyra, Vălenii de Munte, Argyrocastrum, Kalamaria, Larnaca Municipality

Nomina recensere

 
Ecclesia

Nomen antiquum est Onchesmus (Graece: Ὄγχησμος).[3] Aevo medievali urbs restituta nomen sibi praeposuit sanctorum quadraginta qui martyrii apud Sebasteam Armenum passi sunt; inde venerunt nomina Italicum Santi Quaranta et Neograecum Άγιοι Σαράντα, e quo derivatur nomen Albanicum hodiernum Sarandë. Ante primum bellum mundanum nomen in lingua Albanica fuit Pirro.[4] Tempore belli alterius Italiani qui hanc urbem obsedebant cognomine Porto Edda nuncupaverunt, filiam Eddam ducis Mussolini ita commemorantes.

Historia recensere

Ab antiquitate Onchesmus fuit emporium urbis mediterraneae Phoenices; omni enim regione boreae versa ab Illyriis habitata, hunc agrum gens Epirotica Chaonum habitabat cuius metropolis fuit Phoenice.

Saeculo VI ecclesia nova sanctis quadraginta dicata est. Anno 551 urbs ab Ostrogothis debellata est;[5] mox per multa saecula Byzantinis subiecta; deinde sub Imperio Ottomanico (a saeculo XV) portum vel emporium fuit Ioanninorum.[6] Anno 1878 a Graecos e Corcyra incurrentibus incendio afflicta est.[7] Re publica Albania anno 1912 nuper erecta, per bellum primum mundanum urbs Onchesmus (in regione opinabili Epiro septentrionali seu Albania meridionali inclusa) inter Albaniam, Graeciam et Italiam crebriter permutata est, sed ultimo (circa annum 1920) Albaniae attributa.

Urbs hodierna recensere

Hic praecipue Graecizantes colunt; urbs habet scholas et gymnasium in quibus lingua Graeca adhibetur. Religiones et Islamicam et Christianam observantur.

Ecclesia Catholica Romana recensere

Onchesmus fuit sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae, saeculo V condita. Hodie est Sedes Titularis; nomen est Dioecesis Onchesmitana[2]

Notae recensere

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. 2.0 2.1 2.2 "Dioecesis Onchesmitana" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  3. Strabo, Geographia 7.7.5.
  4. "In this pre-war period, the Albanians called the town Pirro" (Pettifer, 1996, p. 146).
  5. Secundum de:wiki urbs eo tempore deleta est.
  6. Pettifer (1996) p. 146.
  7. De hac re Vicipaedia Theodisca citat James Pettifer: Albania & Kosovo (Londinii, 2001. ISBN 0-7136-5016-8).

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sarandam spectant.

Bibliographia recensere