Omasa modo Cadomensi

ferculum

Omasa vel media Latinitate tripae modo Cadomensi,[1] Francogallice tripes à la mode de Caen, sunt potagium ex omasis quattuor bubulis pedeque bubulo e pomaceo coctum. Cadomi in urbe inventum esse censetur; in Normannia saepe infertur.

Ars coquinaria Francica: Omasa modo Cadomensi (Tripes à la mode de Caen) Lutetiae apud Pharamond inlata

Nomen "omasorum modo Cadomensi" annis 1820 iam celebrabatur;[2] tripes à la mode de Caen in enumeratione deliciarum Normannicarum anno 1828 recitantur.[3] Boeuf à la mode et tripes à la mode de Caen in taberna prope Lutetiam mandari anno 1839 finguntur:[4] ergo iam extra Normanniam innotuebant; anno 1850 Bescherelle lexicographus hoc nomen (praeter alia fercula omnia) sicut exemplum verbi Tripes citavit.[5] Medicus quidam anno 1856 parationem tripes à la mode de Caen curiose descripsit, singulum ferculorum de intestinis exemplum, atque "alimentum grave, aegre digestibile" censuit.[6] Omasa Cadomensia apud omnes orbis terrarum habitantes anno 1889 gratia Expositionis universalis Lutetiae habitae celebrata sunt.[7]

Nuntius ganeae Parisiensis ad viam veterem Templi iacentis anno circiter 1880 divulgatus

Saeculo XIX ineunte Normanni hoc ferculum praeter omnia iactitavisse feruntur "quippe qui Romanos Graecosque necnon deos antiquos aemulabant".[3] Cibos proprios urbanos medio saeculo XIX enumeravit Gustavus Le Vavasseur poëta Normannus:

Nos villes du terroir normand
Ont chacune, aux yeux du gourmand,
Leurs types:
Rouen va son sucre croquant,
Vire a ses andouilles
Et Caen ses tripes

("Urbs quaeque nostra terrae Normannae oculis ganeonum insigne suum habet: Rotomagus saccharum suum ruminat; Vira andullias, Cadomum trippas habet").[8] Idem in mythistoria regionali descriptionem hospitii ganeaeque, ubi omasa inferri solebant, dedit.[9] Amatores omasa optimo modo cocta popinas selectas frequentabant inter quas Jouanne Aîné ad Batignolles, Pharamond prope Halas Parisienses, tertiam sine nomine ad viam veterem Templi florentem.[10] Sed erant in Normannia, erant etiam Lutetiae qui non appetebant: inter quos fortasse Aemilius Zola, qui in mythistoria L'Assommoir "viscerum verum acervum porcinorum" evocans, "ita" confessus est "amatores omasorum modo Cadomensi se satisfacere potebant".[11] Nonnulli etiam recentius rationem huius celebritatis nesciunt.[12]

Nuntius popinae Jouanne Aîné anno circiter 1910 divulgatus (Bibliotheca Forney)

De origine et historia ante annum 1823 pauca scimus nisi quod ubique omni aevo usus nutritivus viscerum animalium necessitatur. Historiam requisivit anno 1893 scriptor anonymus apud L'Intermédiaire;[13] cui responsor anonymus nihil praebuit nisi quod Anscharius Bernadotte, futurus Suecorum rex, anno circiter 1815 versum Latinum de diaeta discipulorum lycei Ludovici Magni Parisiensis ad murum inscripserit:

Hic vivitur trippis, lentillis atque carottis.[7]

Sed iam antea in eisdem libellis Radulphus Aubé anecdotum tradidit coquum primum, qui omasa modo Cadomensi proposuisset, Gulielmum Benoist fuisse, thermopolam iuxta curiam municipalem Cadomensem olim mercantem. Pseudohistoria omasorum Cadomensium plena, recentissime confecta, Gulielmum conquisitorem saeculo XI monachumque "Sidonium Benoît" saeculo XIV implicat.[14]

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Locutio "tripes à l'instar de Caen" La Nacelle (24 Ianuarii 1823 p. 1 apud Google Books); canis quidam tripas appetere "praesertim quando modo Cadomensi conficiuntur" dicitur: La Fille de Jacqueline (1826) p. 20; tripes à la mode de Caen (sed nomine falso) Lutetiae anno 1832 a refugo Hispano venditatae: Cinq centimes illustrés (vol. 2 [7 Februarii 1857 p. 74 in nota subiuncta] apud Google Books)
  3. 3.0 3.1 Glorieux de s'assimiler aux généraux, aux princes, voire même aux dieux, les Normands de ces contrées, et surtout de Caën, sont très-friands de ce vieil essai culinaire, qu'un langage un peu moins rustique fait connaître ailleurs sous le nom de gras double: #Saint Amand (1828)
  4. Alfred Bouet, Une matinée aux Prés Saint-Gervais. 1839 (p. 8 apud Google Books)
  5. "Tripes" in Dictionnaire national (1850) (vol. 2 p. 1538 apud Google Books)
  6. Henri Cotin, La santé universelle vol. 5, 1856 (p. 171 apud Google Books)
  7. 7.0 7.1 L'Intermédiaire des chercheurs et curieux vol. 27 (30 Aprilis 1893) (col. 473 apud Google Books)
  8. Gustave Le Vavasseur in Revue normande et percheronne illustrée (vol. 2 [1893 p. 95] apud Google Books)
  9. "L'Auberge des tripes à la mode de Caen" in Gustave Le Vavasseur, Dans les herbages. 1877 (pp. 49-62 apud Google Books)
  10. #La Bédollière (1860); #Dickens (1883); #Semaine des familles (1884)
  11. Un vrai tas de charcuterie; oui, ceux qui aimaient les tripes à la mode de Caen, pouvaient se régaler: Aemilius Zola, L'Assommoir (1877) p. 738
  12. Ce n'est pas ... par « sens de l'économie et du rationnel » que l'Auvergnat aime les tripous, le Normand les tripes, le Marseillais les pieds-paquets, le Lyonnais le gras-double (Le Monde loisirs, 2 juin 1984, p. 2)
  13. L'Intermédiaire des chercheurs et curieux vol. 27 (20 Martii 1893) (col. 285 apud Google Books)
  14. Cf. Sidoine Benoît et Tripes à la mode de Caen apud Vicipaediam Francogallicam

BibliographiaRecensere

Fontes antiquiores
  • 1828 : "Repas normand" in Amand Masson de Saint Amand, Lettres d'un voyageur à l'embouchure de la Seine pp. 228-229
  • 1860 : Emile de La Bédollière, Le nouveau Paris: histoire de ses 20 arrondissements. Lutetiae: Barba (p. 273 apud Google Books)
  • 1883 : "Tripes à la mode de Caen" in Charles Dickens, Dickens's Dictionary of Paris, 1883. Macmillan (p. 268 apud Google Books)
  • 1884 : "Chronique" in La Semaine des familles vol. 26 no. 28 (11 Octobris) (pp. 446-448 apud Google Books)
Praecepta culinaria
  • 1873 : Alexandre Dumas, Grand Dictionnaire de cuisine (Lutetiae: Lemerre, 1873) p. 1033
  • 1894 : Chatillon-Plessis, La Vie à table à la fin du 19e siècle. Lutetiae: Diderot (pp. 273-275 apud Google Books)
  • 1895 : Jean De Gouy, La Cuisine et la patisserie bourgeoises en Belgique et à l'étranger. Bruxellis (p. 154 apud Google Books)
  • 1938 : "Abats de boeuf: Tripes à la mode de Caen" in Prosper Montagné, Larousse gastronomique (Lutetiae: Larousse, 1938) p. 7

Nexus externiRecensere