Mare Germanicum
Mare Germanicum[1] sive Oceanus Germanicus[2] est pars Oceani Atlantici, inter Francogalliam, Britanniam, Nederlandiam, Galliam Belgicam, Germaniam, Daniam, et Norvegiam situm.
Ambitus est 288 000 saltus, vel 575 000 chm².
Vicinae terrae sunt:
- Magna Britannia, Orcades et Aemodae insulae in occidente
- Gallia Belgica, Francogallia, Batavorum fines, et Germania in meridiem
- Electrides Insulae? et Danorum Suevorumque fines in oriente
Complures naves quotidie Mare Septentrionale meridianum transiunt; hoc enim mare celebre iter praebet.
Nomina
recensereAlia nomina Latine scripta sunt "Mare Amalchium, Oceanus Fresonicus, Magnum Mare, Mare Occidentale, Oceanus Occidentalis". In linguis Europaeis hodiernis hoc mare "septentrionale" saepius nuncupatur, videlicet Anglice North Sea, Theodisce Nordsee, Nederlandice Noordzee, Norvegice Nordsjøen, Francogallice Mer du Nord.
Geographia
recensereSeptentrionale Britanniae litus a glaciariis sinuosis anfractuosisque factum est.
Flumina
recensereMaiores fluvii qui in mare influunt sunt Scaldis, Rhenus, Thamesis, Albis, Mosa, Visurgis.
Insulae
recensereMultae insulae in Mari Germanico sunt, i.a. Terra Sacra, quae hodie Helgoland nominatur et Insulae Frisicae Orientales.
Oeconomia
recensereIn litoribus Maris Germanici portus maximi momenti sunt.
Notae
recensere- ↑ "Mare Germanicum = De Noord-Zee": vide tabulam geographicam Ludovici Renard, Mare Germanicum ac Tractus Maritimus retro Hiberniam et Scotiam (c. 1715); de hac tabula et altera quadam vide recensionem: (p. 172 apud Google Books).
- ↑ De hoc nomine aliisque vide Bela Pokoly, "On the History of Naming the North Sea" (PDF).
Nexus interni
Pinacoteca
recensereNexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 56°27′32″N 3°40′57″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Pleiades • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |