Notae greggianae
Notae Greggianae sunt systema tachygraphicum (vel notarum) ab Ioanne Roberto Gregg anno 1888 excogitatum. Quod, scripturae cursivae simile, figuris ellipticis et lineis quae eas bisecant omnino conditum est.[1] Notae greggianae populo in Civitatibus Foederatis sunt gratissima stenographiae, et sua accommodatio Hispanica in America Latina populo est mediocriter accepta. Usus notarum, cum machinae dictationis et notarum excogitarentur, administratoresque suas epistulas per computatra personalia scribere incipirent, gradatim in mundo commercii et nuntiorum deminuebatur; notae autem greggianae iam in usu sunt.
Notae greggiane saepe cum notis pitmanianis comparantur, quia amba systemata multo magis quam alia systemata notarum adhiberi solent.[2] Notae pitmanianae crassitudinem locumque linearum ad distinguendos sonos similes adhibent,[3] sed notae greggianae eandem crassitudinem ubique adhibent sonosque similes per longitudinem ictus distinguunt.[4] Ioannes Robertus Gregg accommodationem notarum duployanarum ad Anglicam primum docuit (notae duployanae, systema maximi momenti in Francia, etiam crassitudinem constantem et vocales coniunctas vehementius dixit).[5] Gregg autem adumbrationes angulares systematum in Duployan conditorum invenit detrimento celeritati esse.[6] Itaque notae greggianae ictus cursivos vehementius dicunt, qui naturaliter sine angulis obtusis commisceri possunt.[6] Praeterea, quia signa notarum greggianarum praecipue pro Anglica excogitata sunt, non ex systemate Francico mutuata, linguam melius accommodant; exempli gratia, notae greggianae habent signum pro digraphum th = /θ/, sed notae duployanae "t" punctatum adhibent, quod plus tempus scribi requirit.[7]
Nexus interni
Adnotationes
recensere- ↑ John Robert Gregg, Basic Principles of Gregg Shorthand (Novi Eboraci: Gregg Publishing, 1922), 5.
- ↑ Gregg, Basic Principles, 2.
- ↑ Isaac Pitman, Course in Isaac Pitman Shorthand (Novi Eboraci: Isaac Pitman & Sons, 1916), 6.
- ↑ Gregg, 1929 Manual, 1.
- ↑ Leslie Cowan, John Robert Gregg: A Biography (Oxoniae: The Pre-Raphaelite Press ,1984, ISBN 0947635009), 18.
- ↑ 6.0 6.1 Gregg, Basic Principles, 16.
- ↑ John M. Sloan, The Duployan Phonographic Instructor: An Improved Adaptation to the English of the Duployan French Method (Dublini: W. Leckie & Co., 1883).
Nexus externi
recensere- Situs notis Greggianis dicatus, gregg.angelfishy.net
- Internet Archives Public Domain Gregg Shorthand Novels and Manuals, www.archive.org
Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes! |