Nicolaus Ryt'kov
Nicolaus Ryt'kov (Russice Николай Рытьков; natus Smolensci die 3 Decembris 1913; mortuus Londinii die 1 Septembris 1973) fuit histrio, dux programmatis, moderator radiophonicus, et esperantista Russicus.
Vita et actiones
recensereIn adulescentia, puer tredecim annorum a Romano Nikolskyiam idioma Zamenhofianum doctus est; studiis theatricis apud GETETIS/GITIS? perfectis ab anno 1933 Nicolaus Moscuae in theatro iuventutis communisticae pro Lenin nominato mimus fuit. Anno 1933, in matrimonium duxit histrionem Divinam Naryshina. Cum Unioni esperantistarum Sovieticorum adhaereret, quam Stalin periculosam atque perfidam habuit, anno 1938 in carcerem missus est. Mense Martio 1938 agentibus in rebus sponte sua se tradidit credens se in Esperanticis interpretari debere. Tormentis adhibitis proditio nulla facta est, quoniam Nicolao innocenti nihil confitendum erat.
Inde ei in Sibiria anni molesti duodeviginti degendi erant, e quibus octo in castris carceralibus performidatis apud Kolyma sitis.[1]
Nicolaus liberatus histrionis munere rursus functus est, et in pluribus pelliculis et emissionibus radiophonicis Sovieticis se produxit. Anno 1965, conventui cuidam esperantistarum Vindobonae interfuit, ubi consilium cepit de exsilio petendo. Namque felix emolumentum rerum Esperanticarum in Unione Sovietica magis magisque in dubio fuit, ut credebat. Iam antea (1963) ei concessum erat Bulgariam visere ad sodales Esperanticos internationales Serdicae conveniendos.
Trans Franciam in Britanniam Maiorem iit, et in sinu stationis radiophonicae BBC libenter acceptus est. Russice undis radiophonicis compatriotas symbolis delectavit, Esperantice Russica convertit ac notiora fecit. De eius diebus Britannicis memorias habemus Margaritae Boulton et aliorum. Saepe valde salvus erat in congressibus Esperanticis et pro acroasibus declamationibusque fervidis ovationes gratas accepit. In Germania autem, multitudo de Nicolao Ryt'kov certior facta est, quae annis 1967 et 1968 pelliculam de bello interno Russico (Bürgerkrieg in Rußland) spectavit. Ibi Ryt'kov partes Lenin ducis egit, Theodisce loquens.
Anno 1973 in Theatro Aulico Regio iterum capitis communistarum maligni partes egit in dramate praetitulato Magnificence (quod pepigit Howardus Brenton). Paulo post mortuus est gravissimo stomachi morbo laborans. Sinaidae uxori res Esperanticae semper in odio fuisse dicuntur.[2]
Bibliographia
recensere- Ulrich Lins, Die gefährliche Sprache: Die Verfolgung der Esperantisten unter Hitler und Stalin. Gerlingen: in aedibus Bleicher, 1988.
Nexus externi
recensere- Ryt'kov apud IMDb
- vita in lexico cinematographico Russico (cum photographemate)
Notae
recensere- ↑ Boris Kolker, "Aktoro malliberigita." - recensio in librum Sub la signo de Liro kaj Verda Stelo. Memorlibro pri aktoro Nikolaj Rytjkov facta. Edidit M. Abolskaja. Ex aedibus Impeto, Moscuae 1999, ISBN 5-7161-0060-0.
- ↑ A. Kharkovskij: "Ŝi tion faris!" - Apud: La Ondo de Esperanto, 11/1999 (61).