Nicolaus Rezanov
Nicolaus Petri filius Rezanov (Russice Николай Петрович Резанов, tr. Nicolaj Petrovič Rezanov; natus 8 Aprilis 1764 Petropoli, mortuus 1 Martii 1807 Crasnoiarii) fuit administrator, negotiator, explorator et legatus Russicus, socius honoratus Academiae Scientiarum Petropolitanae ab anno 1803.
Obitus: 17 Februarii 1807; Crasnoiarium
Patria: Imperium Russicum
Familia
Coniunx: Anna Grigorievna Shelikhova
Proles: Olga Nikolayevna Rezanova
Memoria
Biographia
recensereInitio miles cohortis regiae et dein administrator, unus e conditoribus Societatis Russico-Americani (anno 1799 constitutae), Nicolaus Rezanov anno 1803 praefectus officialis primae circumnavigationis Russicae (ab Ioanne Krusenstern et Georgio Lisjanskij ductae) atque legatus Imperii Russici in Iaponia (primus legatus Russicus in terra illa) designatus est. Anno 1804 cum expeditione illa in Camtschatcam et dein in Iaponiam (Nagasacum) advenit. Cum missio eius diplomatica in Iaponia fere nullum successum habuit, Rezanov (qui tempore mansionis suae in Iaponia dictionarium Russico-Iaponicum composuit) anno 1805 in Camtschatcam revenit, ex quo loco (circumnavigationem liquens) ad Alascam tunc Russicam missus est. Annis 1805 et 1806 opera sua administratione coloniae Russicae in America Septentrionali dedit. A Martio ad Iunium anni 1806 Fanum Sancti Francisci in California tunc Hispanica visitavit, ubi alimentum pro colonistis Russicis acquisivit atque cum filia praefecti oppidi Hispanici mentionem et repromissionem nuptiarum futurarum fecit. Autumno anni 1806 ex Alasca per Siberiam Petropolim venit, sed in hac via mortuus est, Crasnoiarii in urbe.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Rezanov spectant. |