Nicolaismus
Nicolaismus[1] est haeresis Christiana, primum commemorata (bis) in Libro Revelationis Testamenti Novi, cuius adsectatores Nicolaitani, Nicolaitanes, et Nicolaites appellabantur. Qui secundum Revelationem 2:6,15[2] Ephesi et Pergami noti sunt. Hoc capitulum ecclesiam Ephesi approbat "quia odisti Nicolaitarum, quae et ego odi," et ecclesiam Pergami culpat quia "ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum." Nonnulli ex primis patribus ecclesiae, inter quos Irenaeus, Hippolytus,[3] Epiphanius, et Theodoretus, mentionem huius gregis fecerunt, et dixerunt quidam Nicolaum diaconum auctorem heresiae et sectae fuisse.
Interpretationes
recensereIrenaeus, in libro Adversus haereses (1:26, §3), dicit:
Nicolaitae autem magistrum quidem habent Nicolaum, unum ex VII qui primi ad diaconium ab apostolis ordinati sunt: qui indiscrete vivunt. Plenissime autem per Iohannis Apocalypsin manifestantur qui sint, nullam differentiam esse docentes in moechando, et idolothyton edere. Quapropter dixit et de his sermo: "Sed hoc habes quod odisti opera Nicolaitarum, quae et ego odi."[4]
Dictum quotidianum, Nicolaitae haeresem habuisse antinomianam in Epistula I ad Corinthios, non iam probatum est.[5] Victorinus Petavionensis dicit eos res idolis oblatas edidisse.[6] Beda dicit Nicolaum sivisse ut alii homines suum uxorem ducerent.[7] Thomas Aquinas credidit Nicolaum aut polygamiam aut uxores communiter tentas sustinuisse.[8] Eusebius dixit sectam fuisse fugacem.[9]
Alia opinio, a certis auctoribus proposita, est quod, ob allegoricas Apocalypsis Ioannis proprietates, mentio Nicolaitarum tantum modus ad rationem signi est.[5] Ad signi rationem, doctrina Nicolaitarum in homines dominationem attingit, cum doctrina Balaam comparatur, quae homines illectos attingit. Ioannes, auctor Apocalypsis, de dominio intra ecclesiam in Epistula III Ioannis 9–11 disputat.[10] Dominari homines contra doctrinam Iesu in Matthaeo 20:25–28 est.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Etiam Nicholaismus, Nicolationismus, et Nicolaitanismus.
- ↑ Revelation 2.
- ↑ Philosophumena 7:26.
- ↑ Irenaei Lugdunensis Episcopi Adversus Haereses Libri quinque, Bibliotheca Sanctorum Patrum et Scriptorum ecclesiasticorum Theologiae et christianarum Litterarum cultoribus accommodata, curante Sac. Ubaldo Mannucci (Romae: Officina Typographica Forzani et Socii, 1907), pars 1, p. 269. Vide hic.
- ↑ 5.0 5.1 Patrick Joseph Healy, "Nicolaites" in Catholic Encyclopedia.
- ↑ St. Victorinus of Pettau, Commentary on the Apocalypse, 2.1.
- ↑ Beda, Explanation of the Apocalypse, 2.16.
- ↑ S. C. G. iii. 124.
- ↑ H. E. iii. 29.
- ↑ D. Hayden, (2006). Mindgames.
Bibliographia
recensereNexus externi
recensere- "Ancient & Medieval References To The Nicolaitanes," www.danielrjennings.org (index mentionum a 25 scriptoribus et mediaevalibus factarum)