Nagasacum

urbs Iaponiae, caput Praefecturae Nagasacium
(Redirectum de Nagasacium (urbs))

Nagasacum[1] (Iaponice 長崎市, Nagasaki-shi) est caput et maxima urbs praefecturae eiusdem nominis, quae Ximi in insula Iaponica sita est.

Wikidata Nagasacum
Res apud Vicidata repertae:
Nagasacum: insigne
Nagasacum: insigne
Civitas: Iaponia
Locus: 32°44′58″N 129°52′47″E
Numerus incolarum: 404 656
Zona horaria: UTC+09:00
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Shirō Suzuki
Consilium: Q97183008
Procuratio superior: Nagasacium

Geographia

Superficies: 406 350 000 metrum quadratum
Territoria finitima: Isahaya, Saikai, Togitsu, Nagayo
Tabula Nagasaci Praefecturae, Nagasako urbe roseo picto.
Despectus in medium urbem.
Urbs Nagasacum in praefecturae nominis eiusdem in Iaponia australis.
Cathedrdalis Ōura, unus ex Patrimoniis totius mundi

Historia

recensere

Urbs condita est abhinc annos quingentos. In principio autem erat vicus solus. Exploratores ex Europa medio saeculo sexto decimo revera urbem condiderunt auxeruntque, cum navis Portugalis in ripis Cagoscimae capitis in acora stetit. Franciscus Xaverius apostolus Iesuita in Iaponiam venit anno 1549, sed quamquam in Sinam anno 1551 profectus est ibi mortuusque est paulum post, discipuli in Iaponia manserunt et converterunt plures duces (daimyo, daimyō). Inter quos maximus erat Bartholomaeus Sumitada Ōmura qui conversione maxime fructus est, quod mercis partem acceperit quam inferebant naves Portugalis in portum quem constituerunt Nagasaci anno 1571 urbis conditae, se adiuvante.

Saeculo sedecumo, commeabantur mercatores et missionarii Christianorum e Lusitania, Batavia, Anglia, Hispania, suspectantes et timentes shogunatus praefecti iaponae ne Iaponiam illi irrupissent, peregrini intrantes vetati sunt nisi mercatores Bativiarum, Sinicarum in sola porta patefacta Dedzima nunc Nagasaci per 200 annos donec Matthaeus Perry, praefectus classis, apertum Iaponiae ad mundum compulit anno 1854 cum Conventione Canagavae anno 1854[2] est.

 
Nubes fungiformis bombae atomicae plutonii fungitur cum pyrobolo "Fat Man" displodeat super Nagasacium die 9 Augusti 1945.

Portibus patefactis, nonnullos annos societas Iaponiae valde velociter mutavit occidentalem contingentem renovationis. Per motum Meidzi Ishin, Shogun coactus fuit abdicare, systemate foederis abolito, imperator restitutus fuit. Posteriori, valde proficiebat technologiam scientiamque. Multae institutiones occidentis adhibitae quarum sunt indolis legalis, rectionis, oeconimiae, socialis, militaris, quae Iaponiae orbe potentiam mutaverut. Cupiditates novae Iaponiae ad bella cum Sericis anno 1895 et Sarmata anno 1905 duxerunt. Iaponia in Bello Orbis Terrarum Secundo anno 1941 concitator erat passim Serem, Coream, Philippinas, etc. Bombae atomicae delapsi Nagasaci (die 9 Augusti 1945) et Hiroshimae (die 6 Augusti 1945) quarum prima est in historia globalis usu armorum nuclearum.

Die 24 Novembris 2019, Papa Franciscus Nagasacum visit ad orandum pro victimis bombae atomicae et orationem quae abrogationem armarum nucleariaum cum Foedu de interdictione armarum nuclearium et ethica dedit.

"Urbes nominatiores et memorabiliores sunt . . . in Japonia, Meacum, Jendo, Nangasachum, Christianorum martyrio celebre" p. 475–476.
  • 1674, Adami Widl Epodon Liber, carmen VII (p.17) "Rubicundum post se crepusculum plurimorum in Societate Martyrum relinquit":
Quot sunt gigantes gente forti
Non Japonum veriti caminos?
Quà Nangasachum, Regia Civitas,
Negotioso litore considet,
Commerciis pollens, et auro,
Atque foro celebrata multo. . . .
  • 1749 Antoine Touron, Histoire des hommes illustres de l'ordre de saint Dominique, vol. 5 (Lutetiae: Babuty et Quillau, 1749), 308n: Nagasacum.
  • 1977, Egger Lexicon Nominum Locorum:
Nagasakium, ii, n.
Est urbs Iaponica.
Nagasakienses, ium; Nagasakiensis, e. (p. 212, s.v. Nagasaki)

Geographia

recensere

Monumenta

recensere
  • Imago Precationis Pacis
  • Pons perspicilli
  • Xystum Gloverii
  • Xystum Pacis

Ecclesiae

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere