Michael Pexenfelder
Michael Pexenfelder (gen. Michaelis Pexenfelderi, natus Arnstorf anno 1613; vita defunctus 1685) iesuita scriptor, rhetor et lexicographus Germanicus.
Vita
recensereBataviae scienciis vacans iesuita factus est. Landishutae annos XXII rhetoricam docuit.
Notus autem factus est encyclopaedia quae anno 1670 apud Michaelem et Fredericum Endter Norimbergae editum est cum titulo Apparatus eruditionis tam rerum quam verborum per omnes artes et scientias et centum capitula. In illis conspectus amplus scientiarum Aevi moderni ineuntis omnium cum glossariis praebetur. Opus principi electori Maximiliano Immanuel Bavarico dedicatum in traditione operis De utraque (sive De duplici) copia rerum ac verborum commentarii duo Erasmi Roterodami numerari potest et in multis gymnasiis iesuitarum praesertim adhibitum est.[1]Editiones plures habuit annis 1680, 1687, 1704, 1744 et 1798.[2]
Opera
recensereNotae
recensereNexus externi
recensere- Apparatus Eruditionis, versio interretialis - CAMENA