Mutinensis Gr. 122 est exemplar saeculo XV scriptum, hodieque in Bibliotheca Estensi iacens, operis historici Graeci "Epitome historiarum" (Ἐπιτομὴ ἱστοριῶν) ab Ioanne Zonara compositi. In hoc textu res gestae praecipue Byzantinas narrantur a mundo creato usque ad annum 1118. Sequitur supplementum ab alio quodam saeculo fere XV scriptum, imaginibus imperatorum Romanarum Orientalium posteriorum ornatum. Quae imagines, penicillo factae, saepe ex hoc codice reproducuntur.

Mutinensis Gr. 122 f. 293v: ultima pagina supplementi anonymi de rebus Byzantinis tardioribus: prima series imaginum imperatorum posteriorum, ab Ioanne II usque ad Alexium III

BibliographiaRecensere

  • Όλγα Γκράτζιου, "Μαρτυρίες για τους χρήστες του Ζωναρά της Μόδενας" in Δέλτιον της Χριστιανικής Αρχαιολοκικής Εταιρείας vol. 19 (1996-1997) pp. 39-62
  • Iohannis Spatharakis, The Portrait in Byzantine Illuminated Manuscripts (Lugduni Batavorum: Brill, 1976) pp. 172-183 (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mutinensem Gr. 122 spectant.

Imperatores Byzantini posterioresRecensere

Imperatores anteriores selectiRecensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.