Munro Sterling Edmonson (18 Maii 1924; 15 Februarii 2002[1]) fuit linguista et anthropologus Americanus, qui investigationibus linguarum Mesoamericanarum et culturalis Mesoamericae hereditatis innotuit. Edmonson tempore mortis erat professor emeritus in anthropologia in Universitate Tulane? Novae Aureliae in urbe Ludovicianae.

De vitaRecensere

Edmonson Nogales in oppido Arizonae adolevit, ubi litteras Graecam et Latinam didicit, iam Anglice Hispaniceque bilinguis. Collegium Harvardianum frequentavit, praecipue sociologiae sed etiam linguis Francicae, Theodiscae, Russicae studens, in Domo Adams habitans, gradumque A.B. cum classi anni 1945 praemature anno 1944 accipiens ut in Classi Civitatum Foederatarum secundo bello mundano mereret. Gradum Ph.D. in Universitate Harvardiana anno 1952 accepit. Contubernalis fuit Thomae Lehrer, cuius Retractationi Physicae anno 1952 cantor interfuit,[2] in actione cuius soni a Normanno F. Ramsey Nobelista per machinulam phonographicam filorum impressi sunt.[3]

Professor et lexicographus erat, qui Quiche-English Dictionary composuit. Insigniter The Book of Counsel: The Popol Vuh of the Quiche Maya of Guatemala ('Liber Consilii: Popol Vuh Maya Quiche Guatemalae'), novam Popol Vuh editionem, anno 1971 edidit et in Anglicum convertit, qui liber conversus ab Instituto Investigationis Americae Mediae in Universitate Tulane Novae Aureliae prolatus est; haec editio fuit prima quae theoriam multiplicum manuscriptorum Popol Vuh suasit. Etiam librum Heaven Born Merida and Its Destiny: The Book of Chilam Balam of Chumayel edidit et convertit.[4]

Praeses Societatis Ethnologicae Americanae anno 1966 meruit. Mense Februario 2002, morbo sanguinis Novae Aureliae mortuus est, anno suae aetatis 77.[5]

NotaeRecensere

  1. Dies natalis ex Bibliotheca Congressionali, per congruentem auctoritatis conexae World Cat fasciculum. Dies mortis ex Bricker 2003.
  2. The Physical Review.
  3. Prof. Norman F. Ramsey in 1952.
  4. Austinopoli: University of Texas Press, 2010.
  5. Bricker 2003: 682.

BibliographiaRecensere

  • Bricker, Victoria R. 2003. "Munro Sterling Edmonson (1924–2002)." American Anthropologist 105 (3): 682–84. doi:10.1525/aa.2003.105.3.682. OCLC 1479294.
  • Edmonson, B. W. 1995. "Munro Edmonson, a Life in Anthropology." Human Mosaic 28 (2): 7–20. 
  • Smith, Walter F. N.d. "Munro S. Edmonson." The Physical Revue, by Tom Lehrer. Editio interretialis.

Nexus externiRecensere