Mosqua tertia Roma[1] est dictum quod primum in litteris Philothei (Филофей), senis monasterii Eleasari Pscoviae sito, Basilio III, scriptori Misiur Munechino et Ioanni IV missis invenimus. Eo ex tempore hac doctrina imperiali iterum atque iterum imperialismi Imperii Russici corroborandi adhibita est, postea verum Unionis Socialisticae firmandi causa.

Aquila biceps(en) et insigne imperiale Byzantini imperii est.

Secundum hoc doctrinam, prima Roma fuit Roma, urbs et caput Imperii Romani, cuius occasus schisma anni 1054 atque pontificum Catholicorum imperium existimatur. Itaque nova Roma Constantinopolis fuisse opinantur, quam anno 1428 iniendo unionem ecclesiarum Florentiae decreta funditus corruptam fuisse censuerunt.

Significatio nominis Tertia Roma initio minime propagatio imperii sed tamquam apocalyptica percipiebatur, quod ducatus Moscoviae unus inter corruptas omnes mundi Christiani nationes fidem veram praeservaret, quae notio inter fideles Orthodoxi, cum et Catholicismum et Islam sectas Christiani fundamenti putabant, latissime disseminatum erat. Quapropter Moscuam illis Israelitis comparaverunt, qui tempore prophetae Eliae simulacrum Beli adorare recusavissent. Volventibus annis, haec doctrina denique causa propagationis imperii Russi facta est.

Nam Vladimirus I dux Kioviae anno 989 Annam, uxorem imperatoris Basilii II, in matrimonium duxit religionemque orthodoxam una cum universo populo suo accepit. Ex fere tempore expugnationis Constantinopolis Ecclesia Orthodoxa Russica se heridem utriusque Romae putat omniumque caput fidelium Orthodoxorum. Quod Sophia Palaeologa, necessaria ultimi imperatoris Byzantini, Constantini XI Palaeologus, Ioanni III nupsit hanc doctrinam firmavit.

Bibliographia

recensere
  • Hildegard Schraeder, Moskau das dritte Rom: Studien zur Geschichte der politischen Theorien in der slavischen Welt, Friederichsen, de Gruyter, 1929 - 140 p.