Basilius III (magnus dux Moscoviae)
Basilius III Ioannis filius (Russice: Василий III Иванович, tr. Vasilij III Ivanovič; natus anno 1479, mortuus anno 1533) fuit magnus Moscoviae totiusque Russiae (Rutheniae) dux ab anno 1505 [1], filius ducis Ioannis III et Sophiae, filiae fratris ultimi imperatoris Byzantiae.
Obitus: 3 Decembris 1533; Moscua
Patria: Moscovia
Familia
Coniunx: Solomonia Saburova, Helena Glinskaja
Proles: Ioannes IV, Georgius Ugliciensis, Georgius Basilii filius
Familia: Rurici domus
Memoria
Insignia heraldica
Basilius III politicam patris sui, regnum Russicum unitum creantis, continuavit. Tempore eius regiminis adiunctae ad Moscoviam sunt ultimi ducatus Ruthenici sui iuris: anno 1510—Pscovia, circa annum 1521—Resania, anno 1522—Novogardia Severiae. Smolenscum anno 1514 factum est pars regni Moscoviensis, bellorum contra Lituaniam (annis 1507–1508 et 1512–1522) gratia. Basilius III etiam contra regna Casanense Crimaeanumque luctabat. Dux ille auctoritatem suam firmabat, diligentiam adhibuit ut privilegia nobilitatis Moscoviae limitata fuerint.
Notae
recensere- ↑ Magnus Dux Basilius, Dei gratia Imperator et Dominator totius Russiae, nec non Magnus Dux Woldomeriae, ut ipse in epistulis ad Papam Clementem VII se nominabat[1].
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • |
Antecessor: Ioannes III Magnus |
Magnus dux Moscoviae et totius Rutheniae 1505–1533 |
Successor: Ioannes IV Severus |