Lingua Serbica[2] (Serbice: српски/srpski) ad linguas Slavicas meridianas intra ramum Slavicum linguarum Indoeuropaearum pertinet. Egregius linguae Serbicae fautor Aloysius Schmaus habendus est.

Lingua Serbica
српски језик/srpski jezik
TaxinomiaLinguae Indoeuropaeae

 (Linguae Baltoslavicae)
  Linguae Slavicae
   Linguae Slavicae Meridianae

    Lingua Croatica
Locutores12 000 000[1]
Sigla1 sr, 2 srp, 3
Status publicus
OfficialisSerbia, Bosnia et Herzegovina, Mons Niger, Ager Merulensis, Athos (Graecia), Macedonia, Croatia (partim), quibusdam Romaniae, Slovaciae, Sloveniae et Hungariae locis.
Privatavide status officialis, praeterea ab immigrantibus praesertim in Unione Europaea et America septentrionali
Litterae
ScripturaCyrillica
Procuratio
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Diffusio et varietates

recensere

Lingua Serbica normativa (sicut etiam Lingua Croatica et Bosnica ) fundamento Štokavicae dialecti (Štokavsko narječje) innititur. Lingua Serbica re vera abecedario Cyrillico et Latino scribitur, publice autem ab anno 2006 tantum Cyrillico.

Quod lingua Serbica normativa linguis Bosnicae, Montenigrinicae et Croaticae simillima est (ut locutores harum linguarum sermocinando se invicem facile intelligant), multi linguistae (imprimis extra olim Iugoslaviam) has unius varietates linguae esse volunt, quae Serbocroatica appellatur. In civitatibus ex olim Iugoslavia ortis hae linguae distinctae haberi solent.

Serbice in Serbia, ubi est lingua publica, fere 6 200 000 hominum loquuntur. Ad hoc etiam in Bosnia et Herzegovina, Monte Nigro, Agro Merulensi, Croatia et Macedonia fere 2 000 000 hominum hac lingua utuntur. In Europa occidentali, Australia et CFA, ubi est magna diaspora serbica, sunt fere 3 500 000 immigrantium, quorum autem linguae scientia volubilitasque variat.

 
Exemplum ex recentioribus alphabeti Serbici Cyrilliani.
  1. [1]
  2. Ad nomen vide: Monumenta Serbica