Mithridates I (rex Ponti)
Mithridates I "Conditor" (Graece: Mιθριδάτης Kτίστης; nescimus quando natus mortuusque sit) Regnum Ponti condidit. Is inter 302 et 266 a.C.n. regnavit. Pater eius, etiam nominatus Mithridates, fuit princeps Cii, urbis Graecae.
Vita
recenserePatre necato ab Antigono, legato Alexandri Magni, Mithridates cum paucis comitibus Paphlagoniam fugit. Ibi, Cimiatam, castellum munitum, occupaverunt. Nonnulli manus, adventi a multis varis locis, se coniunxerunt Mithridati. Paulatim fines eius dilati sunt. Anno 281 a.C.n. fines esse tam magna constituit ut iam a rege regnandum sit. Is igitur Pontum esse regnum atque ipsum regem (basileum in locale lingua) declaravit. Interea, cum Heraclea Pontica, oppido Bithyniae, sociavit ut defenderet populum eius contra Regem Seleucum Macedoniae. Societate facto, Mithridates adiumentum a Gallis potitus esse coepit pro causa vertendi Ptolemaei, regis Aegypti. Autem, Mithridates obiit ante hoc consilium perficeret. Hae res sunt omnes quae de imperio Mithridatis scitae sunt. Regnavit sex et triginta annos. Mithridatem filius eius Ariobarzanes secutus est ad solium Ponti. Putatur Mithridatem sepultum esse in regio sepulchro prope caput Ponti, Amasiam. Omnes posteri reges Ponti iuxtim eum sepulti sunt priusquam casus Sinopes.
Fontes antiqui
recensere- Appianus, Bellum Mithridaticum
- Memnon Heracleotes, Historia Heracleae Ponticae
- Plutarchus, Vitae parallelae "Vita Demetrii"
- Strabo, Geographia
Bibliographia
recensere- "Mithridates I" in John Hazel, Who's Who in the Greek World (1999)
- "Mithridates III" in Gulielmus Smith (1844–1849). Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology [📖]. Londinii: Taylor & Walton
- "Prosopography of Antigonos's Friends and Subordinates" in Richard A. Billows, Antigonos the One-Eyed and the Creation of the Hellenistic State (Berkeley: University of California Press, 1990) no. 73, p. 404
- F. Geyer, "Mithridates (7)" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~)
- E. Olshausen, "Pontos" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~) suppl. 15