Migratio Lessepsiana
Migratio Lessepsiana, etiam incursus Erythraeanus appellata, est perseverans specierum marinarum profectio per Canalem Suesiensem, plerumque ex Mari Rubro in Mare Mediterraneum, rarius Mare Rubrum versus. Res appellatur ex Ferdinando de Lesseps, ingeniario Francico qui canalem construendum curavit. In contextu autem latiore, locutio "migrantes Lessepsiani" ad describendam ullam animalium vel plantarum migrationem trans opera ab hominibus facta adhibetur—hoc est, quod sine praesentia operum artificiosorum non fieri poterat.
Canalis Suesiensis anno 1869 apertus primum aquae salsae transitum inter maria Mediterraneanum et Rubrum creavit. Quia Mare Rubrum Mari Mediterraneo Orientali aliquantulum salsius est, canalis pro freto aestuum est, quod aquam ex Mari Rubro in Mare Mediterraneum effundi sinit. Lacus Amari, corpora aquae naturaliter supersalsa, quae partes canalis sunt, migrationem specierum ex Mari Rubro in Mediterraneanum nonnulla decennia obstruebant, sed salinitate lacuum eiusdem salinitatis Maris Rubri gradatim facta, obstructio migrationis evanesci coepit, et animalia plantaeque ex Mari Rubro Mare in Mediterraneo orientali habitare coeperunt.
Mare Rubrum plerumque est Oceano Atlantic salsius et alimentis ieiunius, ut species in Mari Rubro endemicae plures opportunitates habeant quam species Atlanticae in Mediteraneo Orientali minus salso et alimentis abundante. Ergo, plures invasiones species ex Mari Rubro in Mediterraneum implicant, sensu inverso pauciores. Constructio Molis Syeniticae trans Nilum decennio 197 flumen aquae dulcis et limum alimentis abundantem ex Nilo in Mediterraneanum orientale imminuit.
Notae
recensere- ↑ New records of the lessepsian fish Fistularia commersonii (Osteichthyes: Fistulariidae) from the central Tyrrhenian Sea: signs of an incoming colonization, P.N. Psomadakis, U. Scacco, I. Consalvo, M. Bottaro, F. Leone and M. Vacchi, JMBA2 - Biodiversity Records, 2 Februarii 2008.
Bibliographia
recensere- B. S. Galil, A. Zenetos, "A sea change: exotics in the eastern Mediterranean Sea" in E. Leppäkoski et al., edd., Invasive aquatic species of Europe: distribution, impacts and management (2002) pp. 325–336