Moles Syenitica est moles adgesta? in Nilo apud Syenen Aegypti instructa. Post decennium 196, nomen usitate ad Molem Altam spectat, quae Mole Humili Syenitica, anno 1902 a Britannis confecta, maior et novior est. Revolutione Aegyptia 1952 composita, aedificatio Molis Altae praecipuum administrationis Aegyptiae propositum facta est, quia facultas diluvii annui temperandi, potestatisque hydroelectricae adhibendae quae moles generare posset, visa est maximi momenti industrializationis et inrigationis reipublicae causa. Moles Alta inter 1960 et 1970 instruebatur, Gamal Abdel Nassere praeside, qui animo habebat productionem oeconomicam augere, annuo diluvio fluviatili amplius cohibendo et conservatione aquae pro agricultura praebendo, atque deinde hydroelectricitatem generando. Moles insigniter oeconomiam et culturam Aegypti adfecit. Tamen calamitatem oecosystematis et epidemiam dedit.?

Despectus in Molem Altam Syeniticam, ex satellite caelesti.
Lacus Nasser, qui, mole instructa, factus est, magnitudinis 5250 chiliometrorum quadratorum, atque plus quam 100 000 homines loco movit.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Molem Altam Syeniticam spectant.
Panorama Molis Altae Syeniticae