Michael van der Gucht

chalcographus Flandricus

Michael van der Gucht (vulgo: Michiel van der Gucht sive Michael Vandergutch[1]; Antverpiae anno 1660 natus; Antverpiae[2] aut Londinii[3] die 16 Octobris anno 1725 mortuus) fuit chalcographus Flandricus.

Wikidata Michael van der Gucht
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1660; Antverpia
Obitus: 16 Octobris 1725; Antverpia, Bloomsbury
Patria: Flandria

Biographia

recensere
 
Caroli II, regis Angliae fuga ( Clarendon Seditionis Historia)
 
Ofspring Blackall effigies

Friderici Bouttats II tiro[2][3][4][5] de 1672 usque ad 1673[2], aut fortasse Philippi Bouttats[6], atque Davidis Loggan discipulus, primum domi, ubi anno 1673 Sancti Lucae Collegii sodalis fuit[6], et de 1682 Amstelodami, ubi apud Rosengracht resedit, laboravit.[2] Die 16 mensis Iunii anno 1682 Mariam de Hogenbergh de Aerschot in matrimonium duxit[2]. Postea Londinium migravit[1][3][4] anno 1688[6], ubi praecipue libros effigiavit[4]. Primum praesertim tabulas anatomicas perfecit[1][4], postea virorum clarorum effigies[1][3][4], monumenta aedificiaque incidit[6]. Anno 1725 in vico urbano Bloomsbury Londiniensi[1][3] domi[1][5] ob podagram obiit[5].

Ex eius operibus enumerandae sunt multae tabulae historiarum Eduardi Clarendon[1][4], Iosiae Child effigies iuxta tabulam Ioannis Riley, Thomae Sprat, episcopi Roffensis, iuxta Petrum Lely, episcopi Francisci Atterbury post Godfridum Kneller, reginae Elizabethae post Antonium Moro[1] atque Regiae Classis Britannicae imago grandis iuxta tabulam Thomae Baston[4][5]. Praeterea cum Gulielmo Cowper ad tabulas perficiendas libri Eduardi Tyson Orang-outang, sive Homo Sylvestris laboravit[7][8]. Denique secundum Everhardi Kickii et Gerardi Moore delineationes ad Ioannis Sloane librum A voyage to the islands of Madera, Barbados, Nieves, S.Christophers and Jamaica illustrandum chalcographias confecit ad numerum quinque et septuaginta; septem autem ab Ioanne Savage perfectae sunt[9].

Georgius Vertue[1][2][3][4][5], eius filii, Gerardus et Ioannes[4][5][6], chalcographi Londinii[1][4], et Iacobus Smith eius discipuli fuerunt[6].

 
Racemus e libro Batty Langley, Pomona, or, The fruit-garden illustrated ("Pomona sive pomarium illustratum")

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem van der Gucht spectant.