Everhardus Kickius
Everhardus Kickius (anno 1636[1] natus; post annum 1701[1] mortuus) fuit pictor et delineationis peritus artifex Scoticus in Nederlandia natus[1].
Biographia
recensereApolloniae pater, de 1660 usque ad 1704-1705 operosus fuit[2]. Primum in Hollandia Septentrionale laboravit[2]. Deinde, de 1673 usque ad 1674, ad collectum Oxoniam illustratam perficiendum Davidis Loggan adiutor fuit[2]. Anno 1680 fere Edimburgi, anno 1687 in Anglia et, de mense Maio anno 1703 usque ad mensem Maii annum 1705, apud Badminton House laboravit, ubi ob Ducis Beaufort uxorem piantarum imagines effecit[2]. Praeterea, ob Ioannem Sloane ad Naturalem Historiam Iamaicae (1707-botanicam; 1725-zoologiam) perficiendum laboravit: enim imagines aliquot delineavit (alias imagines Gerardus Moore in Iamaica effecit)[1]. Michael van der Gucht ex his delineationibus chalcographias creavit[1]. Huius artificis pleraeque delineationes apud Museum Historiae Naturalis conservantur[1]. Ab una delineatione aetatem suam statuitur: enim obsignavit anno aetatis suae 64, 26 Iulii 1700[1]. Aliae delineationes apud Regalem Collectum, in Badminton et apud Museum Britannicum sunt[1].
Maxime florum naturas mortuas et imagines, ad artem herbariam pertinens, perfecit, solite pigmento oleario[2].
Notae
recensereBibliographia
recensere- "Everhardus Kickius". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2016
- "Everard Kick (Biographical details)". The British Museum. 2016