Michael Alexii filius Lavrent'ev (Russice Михаил Алексеевич Лаврентьев, tr. Michail Alekseevič Lavrent'ev; Casani natus die 6 [19] Novembris 1900, Moscuae mortuus die 15 Octobris 1980) fuit mathematicus et mechanicus Sovieticus, qui ad analysem mathematicam et physicam mathematicam contribuit, unus e participibus creationis armorum nuclearium et computatrorum primorum in Unione Sovietica.

Wikidata Michael Lavrent'ev
Res apud Vicidata repertae:
Michael Lavrent'ev: imago
Michael Lavrent'ev: imago
Nativitas: 19 Novembris 1900; Casanum
Obitus: 15 Octobris 1980; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica
Nomen nativum: Михаил Алексеевич Лаврентьев

Familia

Proles: Mikhail Lavrentyev

Memoria

Sepultura: Yuzhnoye Cemetery

Alumnus facultatis physico-mathematicae et ab anno 1931 professor Universitatis Moscuensis, ab anno 1939 socius Academiae Scientiarum RSS Ucrainicae atque ad annum 1941 et annis ab 1945 et 1948 professor facultatis physico-mathematicae Universitatis Kioviensis, ab anno 1946 socius Academiae Scientiarum URSS, annis ab 1948 ad 1951 praefectus cathedrae mathematicae in facultate physico-technica Universitatis Moscuensis (dein in Institutum Physico-Technicum Moscuense transformata), conditor et annis ab 1957 ad 1975 praeses subdivisionis Sibericae Academiae Scientiarum URSS, annis ab 1957 ad 1975 vicarius praesidis Academiae Scientiarum URSS, annis ab 1966 ad 1970 vicarius praesidis Unionis Mathematicae Internationalis, ab anno 1971 socius Academiae Scientiarum Francicae, annis ab 1976 ad 1980 praefectus Comitatus nationalis Russici de mechanica theoretica et applicata fuit.

Praemiis Stalinianis (annis 1946 et 1949) et Leniniano (anno 1958), titulo Herois Laboris Socialistici (anno 1967) nonnullisque aliis signis laudis ornatus est.

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie