Wikidata-logo.svg Michael Kalinin
Res apud Vicidata repertae:
Michael Kalinin: imago
Michael Kalinin: subscriptio
Nativitas: 7 Novembris 1875; Q4108993
Obitus: 3 Iunii 1946; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica

Officium

Officium: member of the Presidium of the Supreme Soviet of the USSR, Member of the Russian Constituent Assembly, Q61870366, Chairman of the Presidium of the Supreme Soviet of the USSR
Munus: politicus

Consociatio

Factio: Russian Social Democratic Labour Party, Russian Social Democratic Labour Party (bolshevik), Factio Communistica Unionis Sovieticae
Religio: atheismus

Familia

Coniunx: Ekaterina Kalinina

Memoria

Laurae: Medal "For the Victory over Germany in the Great Patriotic War 1941–1945", Order of the Red Banner, Order of Lenin, Hero of Socialist Labour, Medal "For the Defence of Moscow", Medal "For Valiant Labour in the Great Patriotic War 1941–1945", Order of Lenin, Order of Lenin, Order of the Red Banner
Sepultura: Kremlin Wall Necropolis

Michael Ioannis filius Kalinin (Russice Михаил Иванович Калинин, tr. Michail Ivanovič Kalinin; natus 19 Novembris (7 Novembris stylo Iuliano) 1875 in vico Verchnjaja Troica tunc gubernii et nunc regionis Tueriensis Russiae, mortuus 3 Iunii 1946 Moscuae) fuit revolutionarius Russicus et rerum politicarum peritus Sovieticus. Ipse plus quam semel damnationi mortis annuebat, e.g. in Katyn contra Polonicos militum praefectos.[1][2]

VitaRecensere

Anno 1893 membrum Factionis Socialdemocraticae Russiae factus est et inde ab anno 1903 communistarum assecla. Ob actiones suas in custodiam missus et anno 1904 in Siberiam in exsilium expulsus est. Unum annum post Petrogradum revenit ut rebus novis interesset. Anno 1912 candidatus fuit commissionis cenetralis et moderator periodici offcialis Pravda. Exul in Siberia denuo anno 1913 sed contigit ut fugeret et Petrogradi usque annum 1917 mensit. Et cum Lenin et cum Stalin arte labore coniunctus erat. Erat praeses Commissionis Centralis Executivae Omnirussicae (annis 19191938), Commissionis Centralis Executivae URSS (annis 19221938) et Praesidii Sovieti Supremi URSS (annis 19381946). Anno 1944 ornatus est titulo Herois Laboris Socialistici. Urbs Kaliningradum (olim pulchrum nomen Regiomontii habens) hodie in eius honorem nominatur. Alia autem oppida pro eo nominata rursus nomen vetus acceperunt.

NotaeRecensere

  1. Cf. Anna M. Cienciala, Natalia Lebedewa, Wojciech Materski: Katyn: A crime without punishment: Documents translated by Marian Schwartz, Anna M. Cienciala and Maia A. Kipp. Yale University Press, New Haven 2007, ISBN 978-0-300-10851-4, p.120
  2. Jan von Flocken: [1] Katyn – Stalins monströses Staatsverbrechen, commentatio apud "Die Welt" (5.2.2008)

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Kalinin spectant.
  Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica