Michael Michaelis filius Ščerbatov (Russice Михаил Михайлович Щербатов, tr. Michail Michajlovič Ščerbatov; Moscuae natus die 22 Iulii [2 Augusti] 1733, Petropoli mortuus die 12 [23] Decembris 1790), dux e gente nobili originem suam a Rurico ducenti, fuit historicus et philosophus Russicus aetate Illuminismi Russici.

Wikidata Michael Ščerbatov
Res apud Vicidata repertae:
Michael Ščerbatov: imago
Michael Ščerbatov: imago
Nativitas: 22 Iulii 1733, 2 Augusti 1733; Moscua
Obitus: 12 Decembris 1790, 23 Decembris 1790; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Mikhail Shcherbatov; Irina Sontsova-Zasekina
Coniunx: Natalya Shcherbatova
Proles: Dmitry Shcherbatov, Nataliya Shcherbatova, Q114917146, Q123965774

Memoria

Sepultura: Mikhaylovskoe

Iuvenis ad annum 1762 praefectus militum in cohorte Caesarea munus militare fungebatur, dein in dimissione erat, ab anno 1767 enim munus civile cepit. Ab anno 1773 camerarius Aulae Caesarae et ab anno 1779 senator Imperii Russici ab anno 1773, ab anno 1776 socius honoratus Academiae Scientiarum Petropolitanae, ab anno 1783 etiam socius Academiae Russicae (Rossicae) fuit. Eius magnum opus est liber de historia Russica a tempore antiquissimo ad annum 1610, secundum annales antiquas scriptum et septem volumina habens. Inter eius opera alia nota sunt mythistoria utopica de civitate ideali (ubi nobilitas est adminiculum tantum et fundamenta prosperitatis sunt labor servorum) atque liber de deterioratione morum in Russia.

Opera selecta

recensere
  • 1770–91: История российская от древнейших времён (Historia Russica ab antiquis temporibus)
  • 1783–84: Путешествие господина С… шведского дворянина в землю Офирскую (Iter domini S…, nobilis Suecici, in terram Ophiriam)
  • 1786: О повреждении нравов в России (De corruptione morum in Russia)
  • 1788: Разговор о бессмертии души (Sermo de animae immortalitate)
  • 1788–89: Размышления о смертном часе (Cogitationes de hora mortis)

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Treccani •