Michaël Popșoi, nomine pleno nativo Михаил Иванович Попшой (Kotčiha(ru) in oppido regionis Kirovensis natus die 10 Martii 1987) est politicus Moldaviae.

Wikidata Michaël Popșoi
Res apud Vicidata repertae:
Michaël Popșoi: imago
Michaël Popșoi: imago
Nativitas: 10 Martii 1987; Kirov
Patria: Moldavia

Familia mox in Moldaviam redita, in oppido otioso Vadul lui Vodă ad ripas Tyrae fluminis, prope Chisinoviam, educatus est. Alumnus est universitatis civicae Moldavicae, unde ratione Erasmiana in Turciam profectus universitatem technicam Mediae Orientis unum annum frequentavit. Studia Budapestini apud universitatem Europae Centralis, deinde in universitatibus Eboracensi Mediolanensique persecutus est: hic democratizationi Europeanizationique civitatum Europae orientalis studuit doctoratumque attigit. Consiliarius politicus operam dedit iuxta legationem Americanam Chisinoviae in urbe sed et alibi sub aegidibus variis. Factionis Actionis et solidaritatis(ro) praeses vicarius anno 2017 electus est. Parlamento Moldaviano a die 8 Iunii 2019 legatus est. Minister rerum externarum a die 29 Ianuarii 2024 meret, praeside Maia Sandu, primo ministro Dorin Recean.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
Ministri rerum externarum Moldavici