Aurelius Ciocoi

legatus, politicus

Aurelius, vulgo Aureliu Ciocoi (Chisinoviae natus die 5 Iunii 1968) est legatus et politicus Moldaviae.

Wikidata Aurelius Ciocoi
Res apud Vicidata repertae:
Aurelius Ciocoi: imago
Aurelius Ciocoi: imago
Nativitas: 5 Iunii 1968; Chisinovia
Patria: Moldavia

Alumnus est universitatis civicae Moldavicae, ubi arti diurnariae studuit, insuper scholae nationalis studiorum politicorum Bucarestensis et academiae ministerii externi Germanicae. Deinde legatus patriae in Germaniam, in Sinas, in Civitates Foederatas Americae missus est. Annis 2018 et 2019 iuxta praesidem Inguarum Dodon consiliarius a rebus externis meruit. Die 14 Novembris huius anni minister rerum externarum factus est, primo ministro Ioanne Chicu; sed ipse mox primus minister ad interim fuit a die 31 Decembris 2020 usque in 6 Augusti 2021. Deinde legatus ad Germaniam missus est.

Nexus externi recensere

Primi ministri Moldaviae
Ministri rerum externarum Moldavici