Natalia Gherman (nomine Natalia Snegur nata Chisinau in urbe die 20 Martii 1969) est politica Moldaviae et ab anno 2013 ministra rerum externarum patriae.

Wikidata Natalia Gherman
Res apud Vicidata repertae:
Natalia Gherman: imago
Natalia Gherman: imago
Nativitas: 20 Martii 1969; Chisinovia
Patria: Unio Sovietica, Moldavia

Familia

Genitores: Mircea Snegur;
Natalia Gherman cum Sebastiano Kurz Austriaco anno 2014 picta

Natalia Gherman, filia Mircea Snegur primi praesidis rei publicae Moldavicae, est alumna Universitatis Civicae Moldavicae, Scholae Nationalis Scientiarum Politicarum et Administrativarum Bucarestensis et Collegii Regii Londiniensis. Legata meruit pro re publica Moldavica Vindobonae annis 2002-2006 et Holmiae annis 2006-2009, sed hoc anno ministra vicaria rerum externarum creata est, ministro principali Iurie Leancă. Quo ad officium primi ministri promoto, Natalia Gherman a die 30 Maii 2013 ministra rerum externarum est. Idem munus retinuit anno 2015 sub novo primo ministro Cyrillo Gaburici. Is autem die 12 Iunii eius anni dimissionem petivit, atque die 22 Iunii Natalia Gherman prima ministra ad interim creata est, praeside Nicolao Timofti.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nataliam Gherman spectant.
  • Vita apud ministerium rerum externarum
  • Vita apud rectionem Moldavicam
Primi ministri Moldaviae
Ministri rerum externarum Moldavici