Aperire sectionem principem
Calmarcolossal.jpg

Classis : Cephalopoda 
Ordo : Teuthida 
Familia : Cranchiidae 
Subfamilia : Taoniinae 
Genus : Mesonychoteuthis 
Robson, 1925
Species : M. hamiltoni 
Mesonychoteuthis hamiltoni 
Robson, 1925  
Territorium
Mesonychoteuthis map.svg
Orbis terrarum habitatio M. hamiltoni
Maximum specimen in Museo Novae Zelandiae Te Papa Tongarewa exhibitur.

Mesonychoteuthis hamiltoni (Graece mesos 'medius' + nychus 'chela' + teuthis), aliquando teuthis antarctica et teuthis gigantea cranch appellata, putatur maxima teuthium species per massam digesta. Ea est sola generis Mesonychoteuthis species nota. Descripta est per pauca specimina, sed eius maxima magnitudo hodie aestimatur 12–14 metra (39–46 pedes) longa,[1] secundum investigationes minorum et immaturorum speciminum; ergo haec species est maximum orbis terrarum invertebratum notum.

Maximum specimenRecensere

Die 22 Februarii 2007, zoologi in Nova Zelandia nuntiaverunt maximam Mesonychoteuthem hamiltoni notam captam fuisse. Specimen ponderis 495 kg (1091 lb.) erat. Piscatores in navi San Aspiring, possessione Sanford, societatis cibi marini, animal in frigidis Maris Ross aquis cepit.

NotaeRecensere

  1. H. J. Anderton (2007), Amazing specimen of world's largest squid in NZ. Publicus gubernationis Novae Zelandiae situs interretialis.

BibliographiaRecensere

  • Klumov, S. K., et V. L. Yukhov. 1975. Mesonychoteuthis hamiltoni Robson, 1925 (Cephalopoda, Oegopsida), Antarktika Doklady Komission 14: 159–189. [Anglice conversus: TT 81-59176, Al Ahram Center for Scientific Translations.]
  • McSweeny, E. S. 1970. Description of the juvenile form of the Antarctic squid Mesonychoteuthis hamiltoni Robson, Malacologia 10: 323–332.
  • Rodhouse, P. G., et M. R. Clarke. 1985. Growth and distribution of young Mesonychoteuthis hamiltoni Robson (Mollusca: Cephalopoda): an Antarctic squid, Vie Milieu 35(3–4): 223–230.

Nexus externiRecensere